PL 12, col. 1174

De haeresibus (Philastrius Brixiensis), J. P. Migne

orbi terrarum statutam, et confirmatam a Domino
cursu numerali lunae, mensibus, et embolimsis, et
cum haec non computant, ignorant quid celebrant.
LIX. CHILIONETITAE.
Alia est haeresis Chilionetitarum, id est mille
annorum, quae docet ita: cum venerit Christus de
coelo, mille anni illi erunt iterum nobis carnaliter ad
vivendum, generandum, et manducandum, sicut fit
nunc in hoc saeculo quotidie; ignorantes escam
coelestem, id est immortalitatis illud praemium affuturum,
non hoc caducum et transiens; cum Dominus
in Evangelio Judaeis quibusdam hoc suspicantibus: Nescitis,
inquit, Scripturas, et virtutem earum
ignoratis: nam in die judicii non nubent, neque nubentur,
sed erunt sicut angeli [(Matth. XXII, 29)]
. Et
iterum Apostolus dicit: Non est Regnum Dei esca

et potus, sed justitia, pax, et gaudium in spiritu Domini
sempiternum [(Rom. XIV, 17)] .
LX. HAERESIS EVANGELIUM JOANNIS ET APOCALYPSIN IPSIUS REJICIENS.
Post hos sunt haeretici, qui Evangelium secundum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.