PL 12, col. 963
De Trinitate confessio (Eusebius Vercellensis), J. P. Migne
persona plenus Deus, et totae tres personae unus
Deus confitetur, et creditur una illis non divisa, atque
aequalis majestas, deitas, atque potestas, nec minoratur
in singulis, nec augetur in tribus.
VIII.
Quia nec aliquid abest cum unaquaeque persona
Deus singulariter dicitur, nec amplius cum
totae tres personae unus Deus enuntiatur. Haec ergo
sancta Trinitas, quae unus est, et verus Deus non
recedit a numero, nec capitur numero. In relatione
enim personarum numerus cernitur. In divinitatis
vero substantia quid innumeratum sit, non
comprehenditur. Ergo hoc solum numerum insinuat,
quod ab invicem sunt, et in hoc solum numero carent,
quod ad se sunt. Nam ita huic sanctae Trinitati
unum naturale convenit nomen, ut in tribus
personis non possit esse plurale. Ob hoc secundum
illud in sacris litteris dicitur Dominus, Dominus noster,
et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est
numerus [(Psal. CXLVI, 5)]
. Nec quia tres has personas
esse dicimus unum Deum, eumdem esse Filium,
quem Patrem, aut eumdem, quod Spiritus sanctus
est, Patrem, vel Filium dicere poterimus.
IX.
Non enim ipse est Pater, qui Filius, nec Filius
ipse, qui Pater, nec Spiritus sanctus ipse, qui est
vel Pater, vel Filius, cum tamen ipse sit Pater, quod
Filius, ipse sit Filius, quod Pater, ipse Spiritus
sanctus, quod est Pater, et Filius, id est natura unus
Deus. Cum enim dicimus non ipsum esse Patrem
quem Filium, ad personarum distinctionem refertur.
X.
Cum autem dicimus ipsum esse Patrem, quod
Filium, ipsum Filium, quod Patrem, ipsum Spiritum
sanctum, quod Patrem et Filium, ad naturam,
qua Deus est, vel substantiam pertinere monstratur.
Quoad substantiam unum sunt, personas enim distinguimus,
non Deitatem separamus. Trinitatem