PL 12, col. 964

De Trinitate confessio (Eusebius Vercellensis), J. P. Migne

igitur in personarum distinctione agnoscimus, unitatem
propter naturam vel substantiam profitemur.
Tria ergo ista unum sunt natura scilicet, non persona,
nec tamen tres istae personae separabiles existimandae
sunt, cum nulla ante aliam, nulla post
aliam, nulla sine alia vel exstitisse, vel quidpiam
operasse aliquando credatur. Inseparabiles enim inveniuntur
et in eo, quod sunt, et in eo quod faciunt;
ita inter generantem Patrem, et generatum Filium
vel procedentem Spiritum sanctum nullum
fuisse credimus temporis intervallum, quo aut genitor
genitum aliquando praecederet, aut genitus genitori
deesset, aut procedens Spiritus Patri, vel Filio
posterior appareret. Ob hoc ergo inseparabilis et inconfusa
haec Trinitas a nobis et praedicatur, et creditur.

Tres igitur istae personae dicuntur juxta quod
majores definiunt, ut cognoscantur, non ut separentur.
Nam si attendamus illud, quod Scriptura sacra
dicit de sapientia: splendor est lucis aeternae [(Sap. VII,
26; Heb. I, 3)]
, sicut splendorem luci videmus inseparabiliter
inhaerere, sic confitemur Filium a Patre
separari non posse. Tres ergo illas unius, atque
inseparabilis naturae personas sicut non confundimus,
ita separabiles nullatenus praedicamus. Quandoquidem
ita nobis hoc dignata est ipsa Trinitas
evidenter ostendere, cum etiam in his nominibus
quibus voluit singillatim personas agnosci, unam sine
alia non permittat intelligi, nec Pater absque
Filio agnoscitur, nec sine Patre Filius invenitur.
Relatio quippe ipsa vocabuli personas separari vetat,

quas etiam dum non simul nominat, simul insinuat.
Nemo autem audire potest unumquodque istorum
nominum, in quo non intelligere cogatur, et
alterum.
XI.
Cum igitur haec tria sint unum, et unum tria,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.