PL 120, col. 36
Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne
Matthaeus, et Marcus, Lucasque, ut illi praefigunt
consentiant; Joannes vero ex eo loco illis concordari
signatur, quo de homine, qui jam triginta et
octo habens annos in infirmitate sua juxta piscinam,
quae semel in anno ab angelo movebatur, jacuisse
perhibetur. Qui nimirum locus non ad eumdem, ubi
de paralytico narratur, me tacente, pertinere cunctis
legentibus liquet. Quod et in quampluribus locis,
lector, probare poteris. Sed hoc est, quod iidem
exinde sensere, quia aut eadem simul dixerunt, aut
vicina, aut certe singuli quae sua sunt. Eadem vero
duobus dicunt modis; cum simul sensu et superficie
eadem scribunt, aut cum sensu tantum; aut sola superficie
tantum eadem accipiuntur. Sensu quidem et
superficie, ut est illud: Non est propheta sine honore,
nisi in patria sua [(Matth. XIII, 57; Marc. VI, 4;
Luc. IV, 24; Joan. IV, 44)]
; quae si respexeris, in
singulis evangelistis verbis et sensu eadem sunt. Caeterum
sensu nec superficie quidem eadem; sicut habes
illud in Luca, quod Dominus Petro dixerit: Et
tu aliquando conversus confirma fratres tuos [(Luc.,
XXII, 32)]
. Deinde Joannes, quod Dominus dixerit
Petro: Si diligis me, pasce oves meas [(Joan. XXI, 17)]
.
Quae profecto sensu eadem sunt, sicut et illa de paralytico,
atque homine qui jacebat exspectans aquae
motum: sed non superficie sociari videntur. Porro
vicina similiter duobus dicuntur modis: cum aut
sensu et non superficie junguntur, aut superficie nec
tamen sensu copulantur, sicut est illud in Luca, ubi
ait: At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum
mellis. Et cum manducassset coram eis, sumens reliquias
dedit eis [(Luc. XXIV, 42)]
. Caeterum in Joanne: Venit Jesus, et accepit panem, et dedit eis, et piscem
similiter
[(Joan. XXI, 13)]
. 8 Haec superficie verborum
tantum similia sunt, sensu autem dissimilia.
Quia nec eadem historia est, nec eodem tempore
gesta; licet quaedam vicinitas eis sit, nec tamen magna
diversitas. Similiter sensu et non superficie,
velut est illud ex hoc Evangelio: Liber generationis
Jesu Christi, usque ad, virum Mariae de qua natus est
Christus [(Matth. I, 1)]
. Et hoc quod ait Joannes: Erat lux
vera, quae illuminat omnem hominem. Sive illud: In
principio erat Verbum [(Joan. I, 9)]
. Quia in his quaedam
vicinitas sensuum deprehenditur; tamen nec
eadem per omnia esse possunt. Dicunt etiam quod
quaedam vicinitas simul sensu et superficie colligatur,
ut est haec genealogia in hoc loco, et illa in Luca;
licet in multis differant, quia in utriusque una
generatio texitur ex eadem familia Salvatoris. Haec
ideo dixerim, ne tantorum virorum proficuus labor
non intellectus deperiret. Imo, obsecro, his ita praemissis,
prudens lector omnia illa sedulus requirat,
quae ad intellectum sancti Evangelii exterius traduntur,
ut ad ea quae intrinsecus sunt capacior accedat.
PRAEFATIO Contra eos qui dicunt genealogiam Christi ad Evangelium non pertinere.