PL 120, col. 37
Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne
Sanctarum Scripturarum virtus nec adeo est obscurata
mysteriis ut eam simpliciores non valeant intelligere,
neque tam aperta ut ad purum, dum hic
vivitur, eam possit aliquis penetrare. Verum magis
tanta praeeminet dignitate, ut ad se nisi cum pietate
ac devotionis affectu volentes accedere cominus non
permittat, sed infra suas tenebras suo erroris vitio
circumseptos, interdum vacuos derelinquat. Quia,
etsi lux in tenebris lucet, tamen tenebrae eam non
comprehenderunt; quia, si eam tenebrae comprehenderent,
profecto tenebrae nequaquam remanerent.
Aliquando enim magis possit fieri, ut non solum quosque
vacuos exhibeat; verum etiam, quia in his divina
vis latet, si qui eam impure tractare disponant, damnet.
Unde nimirum Demetrius Antiocho regi vim divinae
legis cum exponeret, aiebat, teste Josepho,
quemdam Theopompum exstitisse nomine, qui, volens
ex divinis litteris in sua historia quippiam contrectare,
illico mente turbatus fuit plus ferme
triginta diebus, donec veniam vix precibus impetraret;
ac deinde quod fuerit ei per visum 9 coelitus
declaratum, hoc illi ideo accidisse, quoniam
irreligiose divina scrutatus esset, atque hominibus
ea proferre impuris vellet. Quae dum scribere quievisset,
mox mentem dicitur recepisse. Referebat
etiam et de Theodecte tragoediarum poeta, quod nisus
esset in aliquo dramaticorum genere quae in
divinis habentur interserere; ideoque obscuratis
oculis caecitatem subito incurrisse. Quo facto itaque
discimus Faustum Manichaeum mentis oculos subito
perdidisse. Qui cum ad exponendum Evangelium
temere potius quam devote, per contrarium sibi
denique infaustus accessisset, mox ut principium
beati Matthaei attigit, velut coelesti lumine reperculsus,
rotare quasi prae vertigine coepit, et infra suas
se tenebras profundius reclinavit. Quibus nimirum
se non valens explicare tenebris, majorem profecto
impegit caliginem. Ait enim sibi ipse, nescio sub
quo dialogo, quasi in persona cujusdam Christiani
se interrogans: Accipisne Evangelium?--Maxime, inquit. Tumque ille: Proinde ait, et natum accipe Christum.
--Non ita est,
inquit. Neque enim consequens
est, ut si Evangelium accipio, idcirco et natum Christum
accipiam: quia Evangelium quidem a praedicatione
Christi et esse coepit, et nominari. In quo tamen
Evangelio nusquam se natum ex hominibus esse dixit.
At vero genealogia adeo non est Evangelium,
ut ipse ejus scriptor nec ausus sit eam Evangelium
nominare. Quid enim scripsit? Liber generationis
Jesu Christi filii David.--Non ergo, inquit, Evangelii,
sed liber generationis. Quippe ubi et stella inducitur,
quae confirmat genesim, ut recte Genesidium nuncupari
possit, quam Evangelium. Nam post inclusum Joannem