PL 120, col. 38

Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne

in carcere, primum legitur Jesum Evangelium regni
praedicare coepisse. Ergo quidquid ante hoc narratum
est, genealogiam esse constat, non Evangelium. Alioquin
quid impediebat et Matthaeum, Evangelium Jesu Christi
Filii Dei ponere, sicut et Marcum fecisse cernimus?
nisi quia improbum putavit genealogiam vocare Evangelium.
O insanum caput! Nunquid non manifeste
colligimus, hunc, cum esset de gente tenebrarum,
quam omnes Manichaei praedicant, lumen veritatis a
principio ferre non potuisse, et ideo talia vomuisse?
Praesertim quia totus hic locus contra eosdem facit,
qui nec Vetus recipiunt Testamentum, nec Christum
verum fuisse hominem, neque nasci de Maria
Virgine asseverant potuisse. Unde nos, catholicam
tenentes fidem, profecto asserimus eum secundum
Matthaeum 10 genealogia declaratum, et juxta quod

Verbum caro factum est de Maria Virgine natum:
necnon et verum hominem verumque Deum exstitisse,
non solum ab istis evangelistis, sed etiam et
ab angelo praedicatum agnovimus. Quid ergo? Nunquid
liber Evangelii dici non potuit merito vel non
debuit, sicut hic Faustus conatur asserere; maxime
cum Paulus apostolus clamet segregatum se in
Evangelium Dei, quod ante promiserat in Scripturis
sanctis de Filio suo, qui factus est ex semine David
secundum carnem? Quod verbum Evangelii si
Faustus intelligeret, nunquam Christum per hanc
genealogiam secundum carnem ex semine David
venisse omnino negaret. Evangelium quippe Graece
dicitur, quod Latine bonum nuntium, vel bona

annuntiatio ex integro praedicatur. Quod quidem,
cum aliquid bonum annuntiatur, etsi semper omnino
dici potest, proprie tamen profecto hoc vocabulum
tenere debuit illa annuntiatio Salvatoris
in carne, quae nobis omne bonum contulit: licet
Matthaeus, qui, secundum patrios usus, ex principio
libri magis nomen indidit, Liber generationis
dixerit. Nam et in ortu Salvatoris angelum ad
pastores cecinisse legimus: Ecce, inquit, evangelizo
vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia
natus est vobis hodie Salvator [(Luc. II, 10)]
. Quod autem
evangelizat, quid est, nisi quia secundum proprietatem
linguae Latinae bonum nobis nuntium, videlicet
Christum natum, annuntiat? Quod erit, inquit,
gaudium omni populo. Unde liquido constat

quia angelus dicit: Bonum annuntio vobis nuntium,
quod erit gaudium omni populo, eo quod natus sit
vobis hodie Salvator in civitate David, de cujus
olim stirpe nobis fuerat repromissus. Quia Faustus
Manichaeus profecto mentitur, quod Matthaeus generationem
vel nativitatem Christi Evangelium non sit
ausus nominare, sed Genesidium potius debuerit
appellari. Ignorat enim manifeste, quibus modis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.