PL 120, col. 45

Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne

usus est Salomon in duobus libris suis, hac utique
Jeremias, hac etiam illi qui Psalmos titulis praenotarunt.
Sed et Joannes Apocalypsin suam ita incipit. Apocalypsis Jesu Christi,
et non addidit haec est.
Quod videlicet agentes, non solum secundum idioma
divinarum litterarum, verum etiam juxta consuetudinem
saecularium, brevitati studentes, subauditionem
tales sententias etiam alibi habere docuerunt. Verbi
gratia, cum legitur Liber generationis Jesu Christi,
subintelligamus plenius, Hic est liber generationis
Jesu Christi. Cur autem generationis liber singulari
notetur numero, cum quadraginta per ordinem replicentur,
nulli dubium quia unius tantum generatio
quaeritur Jesu Christi, caeterae vero propter hanc
insinuandam ad medium deducuntur. Et non solum

in principio, sed etiam usque in finem libri totum
hoc agitur de hac sola generatione, ut idem qui
natus est pro nobis Deus et homo intelligatur. Quaeri
etiam potest, et profundissima quaestio videtur, cur
Matthaeus publica voce Liber generationis Jesu Christi
dixerit, cum Isaias clamet et dicat, Generationem
ejus quis enarrabit? [(Isa. LIII, 8.)]
Si enim, quis pro
impossibilitate ibi accipitur, quomodo hic iste generationem
ejus narrare sibi possibile judicavit?
Nisi quia ibi de generatione, quae secundum Divinitatem
est, dictum putamus: hic autem de generatione,
quam pro nobis secundum hominem suscepit,
quanquam et ista magna ex parte inenarrabilis esse
credatur. Verumtamen illa, per quam genitus est ab
aeterno, tota ineffabilis et incomprehensibilis esse

probatur. Nisi illud obsistat quod Joannes ait: In
principio erat Verbum, 19 et Verbum erat apud Deum,
et Deus erat Verbum [(Joan. I)]
. Ergo dum ait, In
principio erat Verbum, narravit aliquid, et cum addidit
quid hoc Verbum esset, et quod apud Deum Patrem
esset, jam non solum aliquid de eo, sed multa dixit.
Unde non inconvenienter sane quaeritur, quomodo
ineffabilis, si effari possit, recte dicatur? Aut si non
possit, quomodo ut probamus, quidpiam de eo narratur?
Nam et sancta Dei Ecclesia ex omnium divinarum
Scripturarum auctoritate colligens, plura de
hac divina nativitate catholice confitetur. Forsitan
ergo quando dictum est, Generationem ejus quis enarrabit?
non impossibilitatem, sed raritatem narrandi
ostendit, sicut et in aliis Scripturarum locis legitur.

Denique habes in psalmo: Domine, quis habitabit
in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte
sancto tuo? [(Psal. XIV, 1.)]
Non enim dicit quod nullus
habitabit, nec hoc, quod nemo requiescat, sed
quod rarus et non nisi electus. Et, ut scias hoc verum
esse, continuo definit qualis loci illius habitator
esse debeat. Et in alio psalmo: Quis ascendet in
montem Domini? aut quis stabit in monte sancto ejus? [(Psal. XXIII, 3.)]
Ut sit sensus, non quicunque de
vulgo vel plebe, sed vitae egregiae, singularisque meriti.
Quotiescunque quis dicitur in divinis litteris, non nullus,
sed aliquis interdum significatur. Interdum
autem, impossibilitatem ostendit: sicut illud, quis
audivit unquam tale, aut quis vidit huic simile? Et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.