PL 120, col. 46
Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne
sicut hoc in loco fortassis ex quo nunc agitur. Et
alibi, ut, in inferno quis confitebitur tibi? [(Psal. VI,
5.)]
Caeterum ubi dicit: Quis sapiens et intelligit haec? [(Ose. XIV, 10.)]
Et inibi: Quis fidelis est dispensator et
prudens, quem constituet Dominus super familiam
suam? [(Luc. XII, 42.)]
Nec non et illud: Si autem in
Deum peccaverit homo, quis orabit pro eo? [(I Reg. II,
25.)]
In his igitur locis idoneus requiritur interventor,
aut certe sapiens; nec excluditur aliquis, sed
quaeritur. Unde si hoc loco, quis raritatis esset, videretur
quodammodo quaestio esse soluta. Sed, quia
hic quis, impossibilitatis est, ut verius reor, fatendum
quod dici vere possit, quia est Filius Dei ab
aeterno Patre genitus, ita tamen ut nunquam sine
ipso fuisse Pater intelligatur; et omnia illa quae de
Dei Filio catholica fides confitetur, dicibilia quidem
esse. Sed quomodo sit, vel qualiter aeternus genitus
sit, nimirum sacrae nativitatis arcanum, nec apostolorum
quispiam didicit, nec prophetarum comperit,
nec angelorum scivit, neque creatura ulla cognovit.
Idcirco videte, si ejus nativitas a propheta non potuit 20
enarrari, quis recte valeat profiteri se nosse quomodo
potuerit a Patre Filius generari? Narramus
itaque de eo ac verissime confitemur quoniam a
Patre est Filius coaeternus, sed quomodo sit, penitus
ignoramus. Hinc illud in libro Job: Sapientiam Dei
Patris unde invenies? Latet enim ab oculis hominum,
et a volucribus coeli absconsa est [(Job. XXVIII, 20)]
, id
est, etiam ipsis angelis incognita. Et alibi: Radix sapientiae
cui revelata est? [(Eccl. I, 6.)]
Origo scilicet
Filii Dei, eo quod super angelorum etiam intelligentiam
atque scientiam est. Unde probatur omnino
generatio ejus secundum Divinitatem, ex toto quod
ineffabilis est. Idcirco ad eam quae juxta carnem est,
quanquam et ipsa ex parte inenarrabilis sit, Domino
favente, veniamus.
Filii David, filii Abraham. Non abs re factum
creditur cur, ex omni prosapia Veteris Testamenti,
hos duos tantum patres posuerit, quorum filius solum
secundum carnem Christus dicatur. Ex quo profecto
liquet quia, cum eis scriberet qui ex lege Christum
noverant repromissum, voluit luce clarius aperire
quod ipse esset qui eisdem longe fuerat diu repromissus.
Ad hos etenim tantum ex omnibus, in
Veteri Testamento facta legitur repromissio, ut qui
de istorum semine futurum sibi scierant Salvatorem,
liberius reciperent, cum vidissent in eum consona
voce legis et prophetarum omnia vaticinia adimpleri.
Nam Abrahae per semetipsum Deus, quando
Filium suum obtulit, jurat, dicens: Per memetipsum
juravi quia fecisti rem hanc, et non pepercisti filio tuo,
benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas
coeli, et velut arenam quae est in littore maris. Et
possidebit semen tuum portas inimicorum suorum; et
benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia
obedisti voci meae [(Gen. XXII, 16)]
. Quem locum Paulus
apostolus ita edisserit dicens: Abrahae dictae sunt promissiones
et semini ejus. Non enim dicit: et seminibus,
inquit, quasi in multis, sed quasi in uno: et semini