PL 120, col. 47

Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne

tuo, quod est Christus [(Gal. V, 16)]
. In quo nimirum semine,
id est in Christo, benedicentur omnes gentes:
ut idem Abraham per immutationem nominis,
qui erat Pater excelsus, fieret pater multarum
gentium. Non quod interpretatio nominis hoc totum
contineat; sed quia Spiritus sanctus per Moysen
subdendo gentium voluit subintelligi. Pater autem
multarum gentium non aliunde quam per Christum,
de quo David canit juxta promissum hujus
loci: Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae, omnes 21
gentes magnificabunt eum [(Psal. LXXI, 18)]
. Vides
autem quam consona voce Spiritus sanctus adhuc
per Prophetam repromittit benedictionem omnium in
Christo, quem dudum semen Abrahae nominabat. Idcirco
praesens Evangelista filium eum Abrahae modis

omnibus approbat; ut eum non solum Judaei, quorum
erat repromissio, verum etiam omnes gentes, vel
omnes tribus terrae gaudenter, de semine ejus jam
venisse susciperent, per quem et Abraham pater fieret
multarum gentium. Sed, quia de semine ejus duplex
repromissio erat, una videlicet carnis, alia vero spiritus;
primum dictum est quia erit semen tuum sicut
pulvis terrae. Deinde, quamvis et ipsi de pulvere erigantur,
qui in secundo repromittuntur, tamen sicut
stellae coeli, futuri non natura, sed gratia, pollicentur.
At vero haec ultima benedictio sui utrumque genus
benedictionis amplectitur, eo quod in Christo
renati filii Abraham, et carnales quodammodo et
spirituales inveniuntur; ut alii nomine tenus tantum,
alii vero secundum electionis gratiam in semine computentur.

Nam et de hoc semine simili modo, quod
in eo omnes gentes benedicantur, longe post per
Isaiam prophetam repetitum legimus, ut manifestius
patesceret, nequaquam de Isaac qui jam mortuus
erat, neque de alio quam de Christo, debere
intelligi. Hinc quippe per eumdem Isaiam Deus loquitur: Educam,
inquit, de Jacob semen, et de Juda
possidentem montes sanctos meos [(Isa. LXV, 8)]
. Quorum
utrumque, ex quibus hic futurus repromittitur,
de Abrahae stirpe fuisse manifestum habemus. Et
ideo Deo grata societas collegium sanctum fidenter
teneat verum alvearium monachorum, sicut in catholica
fide, non lacte tantum, sed etiam solido cibo
pasti sumus. Quia, etsi dictum est: Quaerite Dominum,
quaerite faciem ejus semper [(Psal. CIV, 4)]
, non

alium tamen a Deo oportet quaerere, quod unus est;
sed unum eumdemque ardenter investigare, quod
infinitus est. Unde istum teneat fides nostra, si forte
cum venerit Filius hominis, saltem fidem reperiat super
terram. Interea, si Zacharias ad testimonium
quaeritur, qui utique ex Evangelio justus probatur,
quoniam Judaei Evangelio contradicunt, manifeste
colligimus hunc esse semen Abrahae, de quo dicit: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit
redemptionem plebis suae; sicut locutus est,
inquit, per os sanctorum, qui a saeculo sunt prophetarum ejus [(Luc. I, 68)]
.
Deinde ut subaudiatur, hoc est 22 ait, Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum,
daturum se nobis
[(Luc. I, 54)]
. Nec non et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.