PL 120, col. 48

Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne

beata Virgo Maria canit: Recordatus misericordiae
suae, sicut locutus est ad patres nostros, scilicet Abraham et semini ejus, usque in saeculum.
Hujus itaque
Filium, sicut oportet, Christum profecto credimus:
super quem et alia quamplurima concinunt
sanctarum eloquia Scripturarum. Unde nec debemus
ullam de eo ultra dubitationem recipere; quin
potius de David semine, secundum Scripturas sanctas
quomodo sit repromissus videamus. Juravit
Dominus David, inquit Spiritus sanctus, veritatem,
et non frustrabitur eum [(Psal. CXXXI, 1)]
. Quid ergo
juravit? Juravit illi: De fructu ventris tui ponam
super sedem meam. Hinc namque beatus Paulus apostolus
in Epistola ad Hebraeos ait: Omnis controversiae
finis juramentum est [(Heb. VI, 16)]
. Et, quia homines

per majores suos jurant, Deus autem cum non
haberet majorem se, per quem juraret, per semetipsum
juravit dicens, per memetipsum juravi [(Gen.
XXII, 16)]
, ut supra ostendi. Et ad David rursus dictum
probamus: Juravit Dominus David veritatem. Et
ideo quisque juramentum Dei audis, etiamsi incredulus
es, emolliri debes, ut fide Christum ex horum
semine natum percipias. Hinc in alio quoque psalmo
scriptum legimus: Semel juravi in sancto meo [(Psal.
LXXXVIII, 35)]
. Et quid est in sancto meo, nisi ni unico
Filio sibi coaequali ac dilecto, qui solus Sanctus et
Veritas appellatur? Quid autem juraverit, illico subinfertur: Si David mentiar,
pro eo quod est non
mentiar, semen ejus in aeternum manebit. Et thronus
ejus sicut sol in conspectu meo; et sicut luna perfecta

in aeternum, et testis in coelo fidelis. Ergo qui volunt
de Salomone hoc dictum accipere, cogitent quomodo
thronus ejus sicut sol in conspectu Patris fuerit, cum
Scriptura sancta dicat quod aversum sit cor ejus
propter concupiscentias feminarum, et adoraverit
Astaroth et Chamos Deum Sidoniorum, ac reliqua
portenta gentium [(III Reg. XI)] . Unde ad ultimum
infert quod non erat Deus cum Salomone. Si ergo
non erat Deus cum Salomone, quomodo thronus
ejus sicut sol in conspectu Dei Patris fulgebat? Praesertim
cum et foedatus dicatur omni immunditia libidinis,
et propter idololatriam sit condemnatus. Aut
quomodo sicut luna perfectus sit in aeternum, cum
subito velut flagitiosus corruerit in ruinam? Quinimo,
si perfectus esset, quod penitus non probatur, quomodo

testis in coelo fidelis foret, qui nunquam penetraverat
coelos? Vel 23 unde in coelo fidelis, qui
super terram, idola venerando, falsus inventus est testis? Similes enim,
ait Scriptura, illis fiunt qui faciunt
ea, et omnes qui confidunt in eis [(Psal. CXIII, 8)]
. Sed
quia de Salomone nequaquam istud potest intelligi, necesse
est super Christum, velit nolit inimicus, interpretari;
ut sit idem David semen, cujus thronus in conspectu
Dei Patris jugiter splendet. Unde et in monte,
quando transfiguratus est coram discipulis suis, facies
ejus refulsit velut sol cum lucet in virtute sua.
Nam et propheta de eo: Vobis, inquit, qui timetis
Deum, orietur sol justitiae [(Malac. IV, 2)]
. Qui sit autem
iste thronus, multis in locis Scriptura sancta

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.