PL 120, col. 49

Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne

Ecclesiam esse declarat, in qua Deus velut rex in suo
throno praesidet. Quae nimirum, quia caput ejus
Christus est, sicut sol in conspectu Patris fulgere
dicitur, et sicut luna perfecta in aeternum manere.
Luna vero propter praesentis vitae defectum dicitur:
perfecta vero, quia jam inhaeret capiti suo, ex quo
immortalis atque aeterna modis omnibus praedicatur.
Et notandum quod hic thronus seminis repromissi
unus cum suo capite constat, et totius sui corporis
membris. Ut caput videlicet nostrum unitum corpori
propter naturae consortium intelligatur: praesidere
vero, quia Deus est, recte in suo throno, id est in
sua Ecclesia, divinitus intimetur. Ponamus adhuc et
aliud testimonium, quod idem de semine David futurus
annuntietur. Et factum est, inquit in libro Verba

dierum, verbum Domini ad Nathan prophetam dicens,
Vade et dic servo meo David, Haec dicit Dominus.
Annuntio tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus.
Cumque impleveris dies tuos, ut vadas ad patres
tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis
tuis, et stabiliam regnum ejus. Ipse aedificabit mihi
domum, et firmabo solium ejus usque in aeternum.
Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; et
misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli
ab eo qui ante te fuit, et stabiliam eum in domo mea
et in regno meo usque in sempiternum, et thronus ejus
erit firmissimus in perpetuum [(I Par. XVII)]
. Haec omnia
quisquis in Salomone putat fuisse impleta, multum
errare videtur. Nam qualiter intelligendum sit
quod dictum est: Postquam dormieris cum patribus

tuis, suscitabo semen tuum post te, quod erit de
filiis tuis, et stabiliam regnum illius? Nunquid de illo
Salomone credendum est prophetatum? Minime. Ille
adhuc patre suo vivente coepit regnare. Hic vero dicitur,
Quia cum completi fuerint dies tui, et dormieris 24
cum patribus tuis, suscitabo semen tuum.
Ex quo revera intelligitur alius repromissus qui non
ante mortem David, sed post mortem suscitandus
erat. De quo per Jeremiam: Ecce dies venient, dicit
Dominus, et suscitabo David germen justum, et regnabit
rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam
super terram. In diebus ejus salvabitur Juda, et Israel
habitabit confidenter et hoc nomen quod vocabunt eum,
Dominus justus noster [(Jer. XXIII, 5)]
. Nunquid hic
Jeremias, qui longe post Salomonem fuisse probatur,

aliquid de eo rursus repromittit, dicens, suscitabo
David germen justum? Manifestius de Christo datur
intelligi; qui non solum Rex sapiens, sed etiam Sapientia
Patris appellatur. Revera in cujus diebus salvatus
est verus Juda, videlicet ille qui confitetur Jesum
Christum in carne venisse. Reliqui vero omnes,
ut Joannes fatetur, non Judaei, velut ipsi mentiuntur;
sed synagogae sunt Satanae. Talibus ergo et hujusmodi
Scripturarum indiciis, certum tenemus,
Matthaeum hos duos quorum sit filius tantum ideo
posuisse; quatenus qui vellent templum, id est Ecclesiam,
per ostium introire, has duas columnas, de
quorum medio Christus exorsus est, hinc inde antepositas
circumspicerent. Ipse enim de se loquitur:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.