PL 120, col. 52

Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne

confitetur et colit, colendo autem quotidie ad
coelestem patriam comitatur. Inde est igitur quod
omnis Ecclesia adhuc in terris infatigabiliter pugnat,
quia jam illi qui eum confessi sunt, hinc per mortem
discedentes cum Christo regnant. Quorum doctrina
pollet, miracula coruscant, virtutes ubique
praedicantur. Sed quia hujus capituli de Juda fecimus
mentionem, necessarium reor interim latius exsequi,
propter quorumdam duritiam vel caecitatem cordis,
qui putant hoc totum ita super Judam interpretari,
ut nihil ex his ad Christum debeat pertinere. Nos
autem, recte intelligentes, dicimus quod quaedam ex
his, licet Judae coaptentur, tamen secundum mysticos
sensus et Christo convenire possint. Neque omnino
negamus, nonnulla ex his ad solum Judam pertingere,

sicut et aliqua quae videmus illum excedere, ad solum
Christum dicimus pertinere. Nam quod dicit: Non deficiet princeps de Juda, et dux de femoribus
ejus,
cogimur intelligere de Juda, seu de ipsa tribu
quae denique Juda est appellata. Caeterum quod sequitur: Donec veniat qui mittendus est, et ipse erit
exspectatio gentium,
ad solum Christum novimus pertinere.
Non enim illum Judam intelligimus Christum,
de cujus semine penitus dux non defecit, donec Christus
in carne veniret; sed eum qui fuerat repromissus,
et, continuo ut advenit, a gentibus est susceptus.
Princeps autem ac dux de femore hujus eo usque in
Juda fuit; exinde vero Herodes alienigena, sicut postea
multis indiciis Scripturarum monstrabimus, regnum
suscepit. Et hoc potissimum fuit indicium eum

advenisse cui repositum erat (subintelligitur regnum),
vel, sicut in nostra legimus translatione, donec veniret
qui mittendus erat a Patre, quoniam ipsum
gentes illico susceperunt. Interea illud quod dicitur
Juda, te laudabunt fratres tui, quocunque modo secundum
historiam ad eum Judam referri potest, ut
sint manus ejus super cervices inimicorum pugnando.
Sed melius in Christo intelligitur, quem omnes renati
publice fratrem in Ecclesia laudant et confitentur.
Cujus itaque manus super cervices inimicorum
triumphant, 28 ut postea adorent eum filii Patris
per adoptionem facti, qui dudum fuerant inimici.
Sequitur: Ad praedam, Fili mi, ascendisti, vel sicut
alia interpretatio habet, de germine ascendisti, accubans
dormisti, et sicut catulus leonis, quis suscitabit

eum? In his itaque versibus Judaei non tam concluduntur,
quam penitus excluduntur. Et ideo non est
admittendum ut de Juda ullo modo possit intelligi,
quod nos de Christo manifeste dictum probamus.
Nam si ponamus catulum leonis Judam pro virtute
bellandi, quomodo de germine filius dicitur ascendisse?
Germen autem hic de Graeco, magis virgultum
vel ramus, sicut quidam asserunt interpretatur. Ex
quo virgulto Judas ascendisse dicitur. Sed, quia hoc
illi non congruit, multo convenientius huic loco mystica
expositio coaptatur. Ascendit ergo Christus ex
germine, quando ex Virgine natus est sine semine.
Ex germine, inquit, quod est absque coitu viri, et
absque semine, veluti virgultum nascens. Aut sicut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.