PL 120, col. 53

Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne

flos de radice ejus, id est ex virgine Veritas carnis
ascendisse probatur. Si autem ita legendum est: Ad
praedam, Fili mi, ascendisti, et super Judam et super
Christum utrumque referri potest. Quod autem accubans
dormivit ut leo vel sicut catulus leonis, nulli
alteri quam Christo congruit; ut sit illud in Christo
mystice promulgatum, quod physici de catulo leonis
narrant. Aiunt enim, cum natus fuerit, quod tribus
diebus ac noctibus dormiat; tum deinde patris fremitu
suscitatur: ita sane et Christus tribus diebus
ac tribus noctibus in corde terrae sepultus somnum
mortis implevit, et velut catulus die tertia suscitatus
resurrexit. Unde Joannes in Apocalypsi sua: Ecce
vicit leo de tribu Juda [(Apoc. V, 5)]
. Tunc itaque vicit,
cum accubuit, quia tunc mortem moriendo confregit.

Omnem namque praedam quam leo ille contrarius
invaserat homine prostrato ac devicto, hic leo noster
restituit, et totum resurgendo in melius reformavit,
dum captivitatem nostram sua duxit virtute captivam.
Hoc quippe modo triumphans leo fuit, tertia
vero die maturius suscitatus, catulum leonis se
fuisse ostendit. Hinc est ergo quod sequitur: Et
quis suscitabit eum? Quia revera propheta considerans
Dei et hominis personam, Christum in morte
accubuisse admirans, ait: Et quis suscitabit eum?
Ac si diceret, Contueor Dei Patris Filium, dum
Verbum caro fieri dignatus est, per mortem immortalem 29
quodammodo accubuisse; quis eum
resuscitabit? Ipse se? An Deus Pater? Aut, quod
verissimum est, simul ipse se, et Deus pater, eum

resuscitavit. Unde Apostolus clamat et dicit, Quia
Deus illum suscitavit a mortuis. Et qui suscitavit
Christum a mortuis, suscitabit, inquit, et mortalia
vestra corpora propter inhabitantem spiritum ejus in
nobis [(Rom. VIII, 11)]
. Quod autem ipse suscitaverit,
dicit in Joannis Evangelio: Solvite templum hoc, et
ego in tribus diebus suscitabo illud [(Joan. II, 19)]
. Ad
quod Evangelista, Hoc autem dicebat, inquit, de templo
corporis sui. His ita a longe Propheta conspectis,
recte stupore pro tanta Patris ac Filii unitate attonitus
dicit, Et quis suscitabit eum? Sequitur quod
jam ante paulo praemisimus, Non deficiet princeps
ex Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat qui
mittendus est. Ubi profecto declarat alium esse de
quo duces futuri erant, et alium eum, qui quasi

unicus ac specialis mittendus erat, quem gentes exspectasse
denuntiat. Sed quomodo praemissae benedictiones
Christo congruant, cum usque ad hunc
locum sermo Patris velut ad Judam solum intendit,
ac per Judam omnem tribum benedicat, obscurum
esse videtur. Dehinc autem nulli dubium quasi contemplando
qualis futurus fuerit quod spiritu prophetiae
manifeste demonstret. Unde, quia adhuc
Christus in lumbis erat Judae, cui erant (ut multi
codices habent) reposita, tantum ut subintelligamus
regnum, et omnia quae de eo promissa Judaeis ac
gentibus fuerant, dirigit quasi in radice, vel in
grano seminis benedictionem, atque in eo superextollit
illum, qui velut fructus de radice germinandus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.