PL 120, col. 54

Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne

erat. Hinc est enim tanta benedictionis obscuritas,
ut, nisi diligenter sit inspecta, vix discerni possit
quid Judae quidve Christo soli conveniat. In eo namque
adhuc erat illud semen Abrahae, retro jam repromissum,
in quo benedictio omnium gentium pollicebatur:
et ideo hic dicit quod ipse est exspectatio
gentium. Exspectabatur autem ac si repromissus;
suscipitur mox ut advenit, quasi redditus. Cujus
oculi pulchriores fuere vino, scilicet apostoli et omnes
sancti praedicatores; quia mentes credentium
musto sancti Spiritus inebriarunt. Et dentes lacte
candidiores, per quos sibi omnes gentes, velut animalium
carnes in suum trajecit corpus; ut in eo
uniti, id est, in Christi corpore transpositi, omnes
gentes in uno semine benedicerentur. Unde alibi dictum

legimus, Vos estis semen cui benedixit 30 Dominus [(Isa. LXI, 9)]
.
Semen enim dicit, et non semina,
quia omnes in Christo unum semen effecti sumus.
Unum ergo granum frumenti in terram cadens
solum mortuum fuit, sed multas segetes de se genuit.
Et idcirco qui vult introire in horreum Domini,
videat ipse si de hujus radice processit. Sequitur, Alligans,
inquit, ad vineam asinam suam, et ad vitem
pullum suum. Pullus hic gentilitas designatur, quem
alligavit ad vitem, de qua dicit, Ego sum vitis vera,
et vos palmites [(Joan. XV, 5)]
. Quod eum hic alligasse
dicitur, alias inseruisse monstratur; ut, sicut palmes
manet in vita, iste asellus corpori Christi coadunatus
perfectam vineam, sanctam videlicet Dei Ecclesiam,
sine macula et sine ruga ex omnibus membris

suis se videntibus exhiberet. Nullum enim vinculum
unitatis vinculo majus est, quod unitas divisionem
non recipit, neque patitur sectionem; sed ex suis
saepe partibus unitas corporis sic confringitur, ut id
quod est unum, efficiatur. Et ideo feritas gentilitatis
Christi corpore inserta, quasi ad vitem religata
dicitur, dum fidei vinculis illi per gratiam est unita. Et ad vineam asinam suam.
Ad vineam quippe asinam
alligasse dicitur, cum synagogam Ecclesiae fidei vinculis
copulavit. Quia nimirum synagogam Christus
provexit in Ecclesiam, et non Ecclesiam rursus mutavit
in synagogam. Sed quia benedictionem quantisper
longe propagavimus, quippe ut eum non abs
re in hac genealogia ex nomine positum sciremus,
imo per eum mox animus recurreret ad vaticinium

tanti prophetae, et crederet jam venisse, quem gentes
exspectando percipiebant: et dux, quia defecerat
ex Juda, et princeps de femoribus ejus nullus
inveniebatur, his saltem conventis testimoniis duritia
cordis mollesceret, et omnes pie gaudentes susciperent,
quem diu noverant tunc temporis venturum
utique prophetas praedixisse: restat nunc sensim ad
aliud narrationis mysterium succedere, et quod ibi
lateat fidei sacramentum paulo enucleatius aperire.
Judas autem genuit Phares et Zaram de Thamar. Ecce hic duo gemini fratres cognominatim in genealogia
Christi advocantur, qui ex Thamar fuisse dicuntur.
Nunquid vacat mysterio, Evangelistam Esau
simili modo geminum praetermisisse, et Rebeccam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.