PL 120, col. 59
Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne
succedat oratio: ut ex toto appareat profunditas sacramenti,
si quo modo Christus ex ipsa prosapia
longe diuque praesignatus fuisset, ejus Ecclesia in
his praefigurata manifestetur. Quae quia in corpore
suo fuerat unienda, recte factum est etiam ut ex
ipsis nasceretur in quibus mysterium pietatis tegebatur:
quatenus species per sacramentum transiret
ad genus, et per speciem quod futurum erat jam
claresceret in genere. Inerat enim jam tunc genus
in specie. Et idcirco earum tantum historiae recordatur,
quarum et actio, genus et ordo, ac numerus
omnem futuram Dei Ecclesiam mysticis commendat
muneribus. Actio quidem, ut ex operis negotio recognosceres
per speciem futurum Dei munus in
genere. Genus vero et ordo, quia primam earum et
ultimam fuisse constat ex stirpe Judaeorum, et medias
duas de gentibus advenisse. Scilicet quia futura
Christi Ecclesia primum per apostolos de Judaeis
colligitur, exinde quasi ex duabus, videlicet ex praecedentibus
et sequentibus, hactenus de gentibus
adunatur. Porro ultima quae restat, puteus satietatis,
rursus de Judaeis esse inscribitur. Quia, cum venerit
plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet. In
quibus nimirum evangelistarum quadratus consignatur
numerus; quorum primus et ultimus ex Judaeis
fuere, et duo velut de gentibus, qui Dominum
in carne non viderunt, tanquam filii amplectendi
medii circumponuntur. Quatuor autem ex omnibus
eliguntur, ut in his quadrata Dei Ecclesia ad misericordiam
solidius confirmetur. Denique ut ad Phares
et Zaram tandem redeamus; cur praescripti simul
in genealogia sint, videamus. Quorum Zara cum de
utero praemisit manum, obstetrix coccino ligavit dicens: Hic prior egredietur
[(Gen. XXXVIII, 28)]
. Sed in
matris utero illo manum revocante, exivit alter, cui
obstetrix dixit: Quare divisa est propter te maceria?
Unde et vocavit nomen ejus Phares, id est divisio. Post
quem exivit frater ejus, qui prior manum de utero praemiserat,
quam et coccino obstetrix ligaverat. Vocavitque
nomen ejus Zara, quod interpretatum oriens
sonat. Quis hic non videat quanta aenigmata mysteriorum 37
prodantur? Quid itaque in his duobus
geminis nisi gemina describitur populorum vita,
una secundum fidem, altera secundum legem? Et
quis alius in Zara, qui prior ex utero manum praemisit,
sed post natus fuit, nisi populus fidei, populus
gratiae figurabatur? Manum igitur Zara ex utero
praemisit, quia populus fidei, gratiae videlicet, et in
patriarchis justitias fidei ac gratiae operari coepit. In
Abel scilicet et Seth, Enoch, Melchisedec, Abraham,
Isaac, Jacob, Joseph, et Job, et aliis, qui eorum
imitari potuerunt exempla. Hi etenim vitae suae
actum, qui figuratur per manum, per gratiam in hoc
saeculo primum libere praemiserunt. In quorum profecto
manu, nostri quoque actus tanquam integri
corporis, qui adhuc quodammodo gestantis utero
tenebamur, figura praecessit. Unde et ipsa manus
secum in utero coccum retraxit; indicia videlicet
Christi passionis, cujus effusio sanguinis actum illustravit