PL 121, col. 1006
De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne
salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur [(Marc. XVI, 16)] .
» Neque « omnes ad agnitionem veritatis
venire [(I Tim. II, 4)] , » nisi eos solos, qui mysterium
Dei Patris, et unigeniti Filii ejus, et hic
agnoverint per fidem, et in futuro videre meruerint
per speciem: sicut eadem Veritas ad Patrem dicit:
« Ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam.
Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum
verum Deum et quem misisti Jesum Christum [(Joan.
XVII, 2, 3)] . » Quomodo ergo omnipotens Deus, « et
omnes homines salvos fieri vult, atque ad agnitionem
veritatis venire, » et tamen non omnes salvantur,
nec veniunt ad hanc agnitionem, cum alibi Scriptura
dicat: « Omnia quaecunque voluit, Dominus fecit [(Psal. CXIII, 3)] ,
» cur itaque hoc voluit et non fecit,
qui omnia quaecunque voluit fecit?
Hunc obscurissimum et difficillimum locum, in
quantum nostrae pusillitatis memoriae occurrit, quatuor
modis in scriptis catholicorum Patrum invenimus
explanatum, videlicet ut vel ita intelligamus
dictum: « Qui vult omnes homines salvos fieri, » ut omnes homines
omnia hominum genera accipiamus,
id est Judaeorum et gentium, liberorum et servorum,
virorum et mulierum, divitum et pauperum,
nobilium et ignobilium, et quaecunque hujusmodi ex
omni genere hominum salvat, et ad agnitionem veritatis
perducit per Dominum Jesum Christum qui
in Evangelio dicit: « Simile est regnum coelorum
sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium
congreganti [(Matth. XIII, 47)] . » Isto namque locutionis
modo ipse Dominus in Evangelio dicit: « Et ego
si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me [(Joan. XII, 32)] .
» Quomodo enim per passionem crucis,
in qua exaltatus est, omnia traxit ad se, qui
alibi dicit: « Nemo potest venire ad me, nisi Pater
qui misit me traxerit eum? » [(Joan. VI, 44.)] Quod
utique de solis fidelibus intelligendum est; sed omnia
ad se trahit qui ex omni, ut dictum est, genere
hominum Ecclesiam suam colligit, et perficit. Sicut
etiam illud ab Apostolo dictum est: « Conclusit enim
Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur [(Rom. XI, 32)] ,
» quomodo enim omnium miseretur
aeterna illa miseratione, qua electos suos « Coronat
misericordia, et miserationibus [(Psal. CII, 4)] , »
qui occulta dispositione judicii sui, « Cujus vult miseretur,