PL 121, col. 1007

De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne

et quem vult indurat [(Rom. IX, 18)] , » nisi
quia (ut dictum est) omni hominum generi miseretur.
Quod in duobus populis Judaeorum scilicet, et
gentium continetur. De quibus, ut hoc diceret, supra
loquebatur Apostolus.
Aut ita accipiamus dictum: Qui vult omnes homines
salvos fieri, ut illos solos salvari intelligamus,
Quos ipse salvare voluerit, id est non quod omnes
salventur, sed quod nemo, nisi miserationis ejus voluntate
salvetur, de quo Psalmista dicit: « Salvum
me fecit, quoniam voluit [(Psal. XVII, 20)] ; » et iterum:
« Et vita in voluntate ejus [(Psal. XXIX, 6)] . »
Iste enim locutionis modus in verbis Apostoli etiam
aliis locis invenitur, sicut est illud: « Sicut per unius
hominis delictum in omnes homines in condemnationem,

ita et per unius hominis justitiam in omnes
homines in justificationem vitae [(Rom. V, 18)] . » Quomodo
enim per unius hominis justitiam, id est Christi,
in omnes homines in justificationem vitae? cum
manifestissime non omnes homines per justitiam
Christi justificentur, et vivificentur in Christo. Et
tamen verissime dixit Apostolus: « Per unius hominis
justitiam in omnes homines in justificationem
vitae, » non quia nullus hominum est, qui per illius
justitiam non justificetur: sed quia, praeter ejus justitiam,
nemo justificatur. « Omnes » ergo per primum
Adam in condemnationem, et « omnes » per
novissimum Adam in justificationem: quia nemo in
condemnatione nisi per illum, nemo in justificatione
nisi per istum. Tali sensu et illud accipiendum est:

« Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo
omnes vivificabuntur [(I Cor. XV, 22)] . » Quod utique
de futura resurrectione dixit Apostolus. Nunquid
enim tunc vivificabuntur in Christo, qui nunquam
crediderunt in Christum, qui nunquam fuerunt in
Christo, qui nunquam vixerunt, nec mortui sunt in
Christo? Et ideo nullatenus pertinent, ut in illo accipiant
resurrectionem vitae, quam Dominus fidelibus
promittit dicens: « Qui bona fecerunt, in resurrectionem
vitae, » et ideo ad eorum pertinent sortem,
de quibus statim subjungit: « Qui vero mala egerunt,
in resurrectionem judicii [(Joan. XV, 29)] . » Et
tamen vere in Adam « omnes » moriuntur, quia
nemo in mortem nisi per illum. Et vere in Christo
« omnes » vivificabuntur: quia nemo in illa resurrectione

vitae nisi per ipsum. Quo etiam sensu manifestissime
illud in psalmo dictum est: « Allevat Dominus
omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos [(Psal. CXLIV, 14)] .
» Neque enim « omnes » omnino,
qui in diversis criminibus, et vitiis corruunt, et eliduntur
Dominus miserendo, atque indulgendo a
lapsu ruinae suae allevat, et erigit cum tantos in
eisdem suis criminibus, et iniquitatibus perire certum
sit. Et tamen vere ipse « omnes » corruentes,
et « omnes » elisos allevat, atque erigit, quia vel ex
omni genere peccantium sive criminosorum, quos
voluerit, salvat; vel quia nisi per illum nemo prostratus
erigitur, aut allevatur, dum non suis viribus,
sed Dei miseratione consurgit. Sicut ergo in his

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.