PL 121, col. 1009

De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne

ipsi libero arbitrio suo incipiant velle salvari, et tunc
divina bonitate salventur, ut initium salutis eorum
sit ex ipsis, perfectio autem ejusdem salutis ex Deo.
Et ubi erit quod idem Apostolus dicit: « Aut quis
prior dedit illi et retribuetur ei? » [(Rom. XI, 35.)] Aut
quomodo in tali sensu Pelagianus error non habet
victoriam, qui salutem hominis non ex Dei dono, sed
ex libero ipsius hominis arbitrio esse confirmat?
Quod si falsum est, sicut omnino falsum esse convincitur,
quid causae est, ut Deus « qui omnes homines
vult salvos fieri [(I Tim. II, 4)] , » non omnes homines
salvet? Voluntatem eorum non exspectat,
quia voluntatem verae salutis suae nemo habere potest,
nisi per illum. An quod vult, non potest omnipotens?
ut (quod absit) velit salvare omnes homines, nec

possit. Quid ergo restat, nisi ut ille « Qui omnia
quaecunque voluit fecit [(Ps. CXIII, 3)] , » ideo hoc non
faciat, quia nolit, non quia non possit? Quia sicut
vere « omnia quae voluit fecit » ita vere noluit quae
non fecit. Cur ergo noluit, nisi quia in hac re, sicut
justum, ita et occultum est judicium ejus, cui Psalmista
dicit: « Judicia tua abyssus multa? » [(Ps. XXXV,
7.)] Et de quo Apostolus dicit: « Quis enim cognovit
sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? [(Rom. XI, 34.)]
» Et iterum: « Nunquid iniquitas apud
Deum? Absit [(Rom. IX, 14)] . » Quos ergo voluit salvare,
salvavit, quia omnia quaecunque voluit fecit;
quos autem salvare noluit, ubi nisi in illa ex Adam
veniente massa damnationis reliquit. Ita fit etiam si
secundum pium quorumdam Patrum piorum sensum

Deus omnes homines vult salvos fieri bonitate Creatoris,
qua creaturam suam bene a se conditam perire
non vult, id ipsum iterum nolit « judicis aequitate, »
qua eamdem creaturam suam vel originali, vel
etiam actuali peccato nequiter inquinatam et vitiatam
impunitam esse non sinit. In tantum enim:
« Neminem vult perire, » nec voluntas ejus alicui
causa perditionis existit, ut per prophetam etiam
jurat et dicat: « Vivo ego, dicit Dominus, quia nolo
mortem impii, sed ut revertatur a via sua impia
et vivat [(Ezech. XXXIII, 11)] . » Et tamen ipse, qui
non vult mortem impii perseverantem in impietate
sua impium procul dubio punit. Ita in uno atque
eodem homine et bonitatem et severitatem suam ostendens: bonitatem,
qua non vult eum perire; severitatem,

qua perseverantem in iniquitate non vult
impunitum relinquere. Si ergo hoc quod de uno homine
diximus: De universo genere hominum pereuntium
similiter intelligatur, potest forsitan non absurde
dici quod Deus omnes homines velit salvos
fieri bonitate Creatoris; et tamen eos quos indignos
salute judicaverit, justa judicis severitate non salvet.
Nam et in uno homine, ut jam dictum est, utrumque
fieri posse ostendit Apostolus, dicens: « Vide
ergo bonitatem et severitatem Dei, in illis quidem
qui ceciderunt severitatem: in te autem bonitatem,
si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris [(Rom. XI, 22)] ;
» quod est aperte severitatem denuntiare
illi qui non permanserit in bonitate.
CAPUT XIII. Conclusio.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.