PL 121, col. 1010

De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne

In tribus itaque prioribus modis intelligentiae eorum
verborum, quibus de Deo dicitur: « Qui vult
omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis
venire [(I Tim. II, 4)] . » Nulla absurditas, nulla
repugnantia fidei invenitur: quia sive omnes homines
quos Deus vult salvos fieri omnia genera hominum
accipiantur, sive omnes homines salvos fieri
Deum velle ita intelligatur: quia omnes qui salvantur
non nisi ejus voluntate salvantur: sive eo modo
dictum credatur: omnes homines Deum velle salvos
fieri: quia in sanctis suis ipse hoc vult, qui eis talem
voluntatem inspirat, ut omnes homines velint

salvos fieri sicut seipsos: in his (inquam) omnibus
et vera omnino, et salubris intelligentia est. In quarto
autem modo illud sine dubio cavendum, quia et occasionem
Pelagianae pravitati praebet, quod Deum;
ut salvet homines, humanas exspectare asserit voluntates.
Contra quem errorem ita in antiquis Patrum
conciliis legitur definitum [(Conc. Araus.,
can. 4)] : [Si quis ut a peccato purgemur voluntatem
nostram Deum exspectare contendit, non autem,
ut etiam purgari velimus, per sancti Spiritus infusionem,
et operationem in nobis fieri confitetur, resistit
ipsi Spiritui sancto per Salomonem dicenti:
« Praeparatur voluntas a Domino [(Prov. VIII, 31 sec.
LXX)] ; » et Apostolo salubriter praedicanti: « Deus
est qui operatur in nobis, et velle et perficere pro

bona voluntate. » ] Quod autem ibi simpliciter intelligitur
Deum omnes homines velle salvos fieri bonitate
scilicet Creatoris (ita ut putamus) fideliter potest
recipi, si hanc voluntatem bonitatis suae erga
salutem hominum non credatur humana obsistente
voluntate implere non posse, sed obsistente humana
iniquitate implere nolle. Quae omnia cum tam
obscura sint, et tam profunda atque perplexa, nollemus
inter fratres et charissimos nostros aliquid de
his contentiose ventilari vel temere definiri, sed potius
quod in eis certum est sine dubitatione defendi.
Quod autem etiam inter magnos diverso modo, sed
non diversa pietate sentientes ambiguum atque incertum
remansit, etiam apud nos et reverenter honorari,
quia neutrum eorum videtur esse falsum,

vel fidei contrarium; et magis in talibus inquietos
et contentiosos ad tranquillitatis et sobrietatis modestiam
provocari, quam pro inusitatis et minus
elucentibus rebus aliquem immoderata austeritate
ac severitate damnari.
CAPUT XIV. De morte Christi.
Adjungitur post haec in praefata epistola quod praedicaverit
ille miserabilis monachus, quia « Christus
non venit ut omnes salvaret, nec passus est pro omnibus,
nisi solummodo pro his qui passionis ejus
salvantur mysterio. » Sed et de hac quaestione nihil
confuse, et inconsiderate dici, vel definiri vellemus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.