PL 121, col. 1012

De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne

est propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris
autem tantum, sed et pro totius mundi [(I Joan.
II, 2)] ; » et ubi B. Paulus apostolus dicit: « Deus erat in
Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis
delicta ipsorum [(II Cor. V, 19)] . » Est namque mundus
in infidelibus inimicus Deo, nec reconciliatus
Deo. De quo scriptum est: « Et mundus eum non
cognovit. » Et iterum: « Et mundus totus in maligno
positus est [(I Joan. V, 19)] . » Totus ergo mundus in
salute, et totus in incredulitate; totus in reconciliatione,
et totus in inimicitiis; quia et ille in suo genere
totus, et iste in suo genere totus intelligendus
est.
CAPUT XV. Ordo reconciliationis; 1. Electorum; 2. Fidelium omnium qui non perseverant; 3. Vocandorum; 4. Infidelium.

In hac redemptionis et reconciliationis gratia primus
ordo est electorum et praedestinatorum ad vitam
aeternam: de quibus perire nullus potest, et qui
omnino omnes salvantur et ad quos pertinet, quod
Dominus dicit: « Qui perseveraverit usque in finem,
hic salvus erit [(Matth. X, 22)] . » Secundus ordo est
eorum fidelium qui recta fide et pietate accedunt ad
gratiam baptismi, et per eam accipiunt indulgentiam
peccatorum, baptizati in morte Christi, et abluti a
peccatis suis in sanguine ejus, ac per hoc participes
redemptionis ipsius effecti; sed postea diversis tentationibus
et iniquitatibus gratiam ipsius fidei et redemptionis
amittunt perseverantes in malis suis, et

sic de saeculo exeuntes. De qualibus dicit Apostolus
quod « regnum Dei non consequentur [(Gal. V, 21)] ; »
et « quia non habent haereditatem in regno Christi et
Dei [(Ephes. V, 5)] ; » quibus etiam Dominus se dicturum
comminatur, dicens: « Amen dico vobis, nescio
vos [(Matth. XXV, 12)] ; » unde et idem apostolus de eisdem
gratiam Christi in Ecclesia consecutis, sed eam minime
servantibus terribiliter denuntiat dicens: « Quanto
magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium
Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum
duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae
contumeliam fecerit [(Hebr. X, 29)] . » Et iterum: « Impossibile
est enim eos, qui semel sunt illuminati,
gustaverunt etiam donum coeleste, et participes sunt
facti Spiritus sancti; gustaverunt nihilominus bonum

Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, et prolapsi
sunt, renovari rursus ad poenitentiam, rursum
crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes [(Hebr. VI, 4 - 6)] .
» Propter hoc horrendum
malum transgressionis, et amissionis gratiae Dei,
omni intentione cavendum atque fugiendum; omni fideli
Dominus in Apocalypsi dicit: « Tene quod
habes, ut nemo accipiat coronam tuam [(Apoc. III,
11)] . » Et iterum: « Esto fidelis usque ad mortem.
et dabo tibi coronam vitae [(Apoc. II, 10)] . » Et Apostolus
admonet atque hortatur, dicens: « Participes
enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae
usque ad finem firmum teneamus [(Hebr. III, 14)] ;. »
et iterum: « Christus vero tanquam filius in domo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.