PL 121, col. 1013

De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne

sua, quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam
spei usque ad finem firmam retineamus [(Hebr. III, 6)] . »
Tertius autem ordo eorum qui ad hanc gratiam accedunt,
in illis accipiendus est, qui adhuc in infidelitate
positi, vocandi tamen sunt per misericordiam
Dei, et hoc sine dubio in Ecclesia consecuturi quod
consecuti sunt, et illi duo ordines sive perseverantium,
sive non perseverantium in gratia Christi, de quibus
jam diximus. De his namque Domini voce promittitur:
« Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus
erit [(Marc. XVI, 16)] . » Quartus vero ordo de
quo statim subjungitur: « Qui autem non crediderit
condemnabitur [(ibid.)] I, » manifeste extra numerum
fidelium jacet, et aeternae condemnationi
est destinatus; qualibus dictum est: « Sed vos non

creditis, quia non estis ex ovibus meis [(Joan. X,
26)] ; » et: « Propterea vos non auditis, qui ex Deo
non estis [(Joan. VIII, 47)] ; » et: « Qui non credit jam
judicatus est, quia non credidit in nomine unigeniti
Filii Dei [(Joan. III, 18)] . »
CAPUT XVI. Mortuus Christus pro omnibus credentibus et credituris.
Pro illis itaque tribus ordinibus ad Christi gratiam
et societatem fidelium pertinentibus Dominum Jesum
Christum et venisse ut eos salvaret, et crucifixum
esse ut eos redimeret, eosque in sua morte
baptizaret, et in suo sanguine a peccatis ablueret,
et fideliter credendum tenemus, et hoc non solum ex

divinis Scripturis, sed etiam ex sanctorum Patrum fide
et doctrina evidenter agnoscimus. Beatus namque
Hieronymus, exponens illum locum Evangelii ubi
Dominus de se ait: « Et dare animam suam in redemptionem
pro multis [(Matth. XX, 28)] ; » de hac re
ita docet: [Quando formam servi accepit, ut pro
mundo sanguinem funderet, et non dixit: Dare animam
suam redemptionem pro omnibus, sed pro
multis, id est, pro his qui credere voluerint.] In
quibus verbis miro et apostolico modo Dominum
nostrum, et pro mundo sanguinem fudisse, et tamen
ipsum mundum pro quo pretiosus ille sanguis effusus
est, non alios nisi fideles monstravit. Beatus Augustinus
in tractationibus Evangelii secundum Joannem [(tract. 66 et 49)] ,
non solum pro infidelibus, sed

etiam pro his qui ex parte credunt Christum, et ex
parte non credunt, docet non esse mortuum Christum,
ita dicens: [Qui ita confitetur Christum Deum
ut hominem neget, non pro illo mortuus est Christus:
quia secundum hominem mortuus est Christus.] Et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.