PL 121, col. 140
De corpore et sanguine Domini (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne
ejus in ablutionem nostram fundendus superabat.
XXIX.
Hic etiam considerare debemus quemadmodum
sit accipiendum quod ipse dicit: Nisi manducaveritis
carnem Filii hominis, et sanguinem ejus biberitis,
non habebitis vitam in vobis [(Joan. VI, 54)]
. Non
enim dicit quod caro ipsius quae pependit in cruce,
particulatim concidenda foret et a discipulis manducanda;
vel sanguis ipsius, quem fusurus erat pro
mundi redemptione, discipulis dandus esset in potum:
hoc enim scelus esset si, secundum quod infideles
tunc acceperunt, a discipulis vel sanguis ejus
biberetur vel caro comederetur.
XXX.
Propter quod in consequentibus ait discipulis,
non infideliter, sed fideliter verba Christi suscipientibus,
nec tamen quomodo illa verba intelligenda
penetrantibus [ add., forent]: Hoc vos scandalizat, inquiens, si ergo videritis filium hominis ascendentem ubi
erat prius
[(Joan. VI, 62, 63.)]
? Tanquam diceret: Non
ergo carnem meam, vel sanguinem meum, vobis corporaliter
comedendam, vel bibendum, per partes
distributum distribuendumve putetis; cum post resurrectionem
visuri sitis me coelos ascensurum cum
integri corporis sive sanguinis mei plenitudine.
Tunc intelligetis quod non, sicut infideles arbitrantur,
carnem meam a credentibus comedendam; sed
vere per mysterium panem et vinum, in corporis et
sanguinis mei conversa substantiam, a credentibus
sumenda.
XXXI.
Et consequenter: Spiritus est, inquit, qui
vivificat; caro non prodest quidquam [(Joan. VI, 64)]
.
Carnem dicit quidquam non prodesse, illo modo sicut
infideles intelligebant; alioquin vitam praebet,
sicut a fidelibus per mysterium sumitur. Et hoc
quare? Ipse manifestat cum dicit: Spiritus est qui
vivificat. In hoc itaque mysterio corporis et sanguinis,
spiritualis est operatio, quae vitam praestat, sine
cujus operatione mysteria illa nihil prosunt, quoniam
corpus quidem pascere possunt, sed animam
pascere non possunt.
XXXII.
Hic jam illa suboritur quaestio, quam plurimi