PL 121, col. 15

De praedestinatione Dei (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne

morum mutationes, et divisiones temporum: anni
cursus et stellarum dispositiones, vim ventorum et
cogitationes hominum, differentiam arborum et virtutes
radicum; et quaecunque sunt absconsa et impraevisa
didici: omnium enim artifex docuit me
sapientia [(Sap. VII)] . » Haec dici non de aliquo mortali
manifestum est, nisi de solo mediatore Dei et
hominum, qui ex eo quod virtus et sapientia Dei
Patris est, ex eo autem quod homo factus est, accepit
universorum scientiam et intelligentiam; quia
secundum Evangelii protestationem plenus gratia et
veritate consistens, sicut ex eo quod homo factus est,
corpore circumscriptus fuit, ita ex eo quod Verbum
caro factum est, omnia quaecunque sunt absconsa et
impraevisa novit, et omnia prospicit, et capit omnes

spiritus intelligibiles, et sicut novit omnia cum Patre,
ita disponit universa cum illo. De ipsa autem sapientia
subsequenter in eodem libro scribitur ita
prosequendo: « Attingit autem ubique propter suam
munditiam [(Ibid.)] ; » item: « Attingit a fine usque
ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter [(Sap.
VIII)] . » Qui ergo omnia novit, et omnia concludit,
continet atque disponit, praeterita, praesentia et
futura nequaquam eum latent, sicut et superius ait,
quia dederit homini, ut cognosceret « initium et
medietatem et consummationem temporum. » Si
enim hoc homo ex dono Dei promeruit, quanto magis
ille, qui haec tribuit cognoscit: ergo quia novit et
praeterita, et praesentia, et futura, dispensat illa atque
disponit; et qui novit « cogitationes hominum, »

ipse utique disponit eas non solum bonas, verum
etiam et malas. Quamvis enim pravae cogitationes
hominum non sint a Deo, non tamen ejus cogitationem
effugiunt, aut voluntatis ejus dispositionem
transgrediuntur; unde bonarum cogitationum et
auctor est et ordinator, malarum vero ordinator tantum,
non vero auctor, quia « attingit a fine usque ad
finem fortiter, et disponit omnia suaviter. » Sicut
ergo haec, ita etiam et electorum numerum et reproborum
cognovit, et sicut universorum ordinator est,
sic etiam et eorum: nec tantum horum acta quae
gerunt in praesenti vita, sed et fines eorum et novit
et disponit. Qualiter autem de singulis agat, non
novo consilio, nec nova cogitatione concipit, sed in
aeternitate dispositiones suae universa quemadmodum

geruntur per successiones temporum disposita sunt;
quia, sicut ait Apostolus, « apud Deum non est ulla
commutatio, nec vicissitudinis obumbratio. » Sicut
enim aeternus est, ita et aeternaliter omnia novit; et
sicut omnia comprehendit, ita scientiae suae lumine
quaecunque sunt, et fuerunt, et futura sunt, uno
intuitu contuetur. Et sicut nihil novi est apud illum,
ita in aeterna dispositione consistunt immobiliter fixa
qualiter creaturarum ordo per successiones temporum
agatur: in qua sempiternitatis dispositione et
electorum finem et reproborum cognovit, et de singulis
quid agendum sit sempiterno consilio immutabiliter
determinatum est. Haec autem sempiterni consilii
dispositio praedestinatio est operum Dei, qua praedestinatione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.