PL 121, col. 16

De praedestinatione Dei (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne

et electos disponit ad regnum, et reprobos
ad poenas.
De qua dispositione Dei B. Augustinus in libro de
libero Arbitrio loquitur [(cap. 20)] , demonstrans quod
universorum voluntates, non solum bonas, sed et
malas, quocunque voluerit inclinat, et ejus dispositioni
serviunt, ita dicens: Scriptura divina, si diligenter
inspiciatur, ostendit non solas bonas hominum
voluntates, quas ipse facit ex malis, et a se
factas bonas ad actus bonos et ad aeternam dirigit
vitam, verum etiam illas quae conservant saeculi
creaturam, ita esse in Dei potestate, ut eas quo voluerit,
quando voluerit, faciat inclinari, vel ad beneficia
quibusdam praestanda, vel ad poenas quibusdam
ingerendas, sicut ipse judicat, occultissimo quidem

judicio, sed sine ulla dubitatione justissimo. Nam
invenimus aliqua peccata etiam poenas esse aliorum
peccatorum, sicut « sunt vasa irae, » quae dicit Apostolus,
« perfecta in perditionem [(Rom. IX, 22)] ; »
sicut est induratio Pharaonis, cujus et causa dicitur
« ad ostendendam in illo virtutem Dei [(Exod. VII,
3)] ; » sicut est fuga Israelitarum a facie hostium de
civitate Hai [(Jos. VII, 4, 5)] : in animo enim factus
est timor ut fugerent; et hoc factum est ut vindicaretur
peccatum eo modo quo vindicandum fuerat.
Unde dixit Dominus ad Jesum Nave: « Non poterunt
filii Israel subsistere ante faciem inimicorum suorum [(Ibid., 12)] .
» Quid est « non poterunt subsistere? »
Quare non subsistebant per liberum arbitrium, sed
per timorem turbata voluntate fugiebant, nisi quia

Deus dominatur et voluntatibus hominum, et quos
vult in formidinem convertit iratus? Nunquid non
hostes Israelitarum adversus populum Dei, quem
ducebat Jesus Nave, sua voluntate pugnarunt? Et
tamen dicit Scriptura, « quia per Dominum factum
est confortari cor eorum, ut obviam irent ad bellum
contra Israel, ut exterminarentur [(Jos. XII, 20)] . »
Nunquid non sua voluntate homo improbus filius
Gemini maledicebat regi David? Et tamen quid ait
David plenus vera et alta sapientia? quid ait illi qui
maledicentem percutere voluit? « Quid mihi, inquit,
et vobis, filii Sarviae? Dimittite eum ut maledicat,
quia Dominus dixit illi maledicere David; et quis
dicet ei: Quare fecisti sic? » [(II Reg. XVI, 10.)] Deinde
Scriptura divina plenam sententiam regis velut ab

alio initio repetendo commendans: « Et dixit, inquit,
David ad Abizai et ad omnes pueros ejus: Ecce
filius meus, qui exivit de utero meo, quaerit animam
meam, et adhuc modo [ al., quanto magis nunc]
filius Gemini. Sinite illum ut maledicat, quoniam
dixit illi Deus, ut videat Dominus humilitatem meam,
et retribuat mihi bona pro maledicto ejus in die
isto [(Ibid., 11, 12)] . » Quomodo dixerit Dominus
homini huic maledicere David, quis sapiens et intelliget?
Non enim jubendo dixit Deus, ubi obedientia
laudaretur; sed quod ejus voluntatem proprio suo
vitio malam in hoc peccatum judicio suo justo et
occulto inclinavit, ideo dictum est, « dixit ei Dominus. »
Nam si jubenti obtemperasset Deo, laudandus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.