PL 121, col. 17

De praedestinatione Dei (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne

potius quam puniendus esset, sicut, ex hoc peccatum
[ al., peccato] postea novimus esse punitum.
Nec causa tacita est cur ei Dominus isto modo
dixerit maledicere David; hoc est cor ejus malum in
hoc peccatum miserit vel dimiserit: « ut videat,
inquit, Dominus humilitatem meam, et retribuat
mihi bona pro maledicto ejus in die isto. » Ecce quomodo
probatur Deum uti cordibus et malorum ad
laudem atque adjumentum bonorum. Sic usus est Juda
tradente Christum; sic usus est Judaeis crucifigentibus
Christum. Et quanta inde bona praestitit populis
credituris! Qui et ipso diabolo utitur pessimo, sed
optime, ad exercendam et probandam fidem et pietatem
bonorum, non sibi, qui omnia scit antequam
fiant, sed nobis, quibus erat necessarium ut eo modo

ageretur nobiscum. Nunquid non sua voluntate Absalom
elegit consilium quod sibi oberat? Et tamen
ideo fecit, quia exaudierat Dominus ejus patrem
orantem ut hoc fieret. Propter quod ait Scriptura:
« Et Dominus mandavit dissipare consilium Achitophel
bonum, ut inducat Dominus super Absalom mala
omnia [(II Reg. XVII, 14)] . » « Bonum consilium » dixit,
quod ad tempus proderat causae, quia pro ipso erat
contra patrem ejus, contra quem rebellaverat, ut
eum posset opprimere, nisi Dominus consilium dissipasset
quod dederat Achitophel, agendo in corde
Absalom, ut tale consilium repudiaret, et aliud quod
ei non expediebat eligeret [(Ibid., 21)] . Quis non
ista divina judicia contremiscat, quibus agit Deus
etiam in cordibus malorum hominum quidquid vult,

reddens eis tamen secundum merita eorum? Roboam,
filius Salomonis, respuit consilium salubre
seniorum quod ei dederant, ne cum populo dure
ageret, et verbis coaevorum suorum potius acquievit,
respondendo minaciter quibus leniter debuit [(III
Reg. XII, 6 seq.)] . Unde hoc nisi propria voluntate?
Sed hinc ab eo recesserunt decem tribus Israel, et
alium regem sibi constituerunt Jeroboam, ut irati
Dei voluntas fieret, quod etiam futurum esse praedixerat.
Quid enim Scriptura dicit? « Non audivit rex
plebem, quoniam erat conversio a Domino, ut statueret
verbum suum quod locutus est in manu Ahiae
Silonitae de Jeroboam filio Nabath [(Ibid., 159)] . »
Nempe sic factum illud est per hominis voluntatem,
ut tamen « conversio » esset « a Domino. » Legite libros

Paralipomenon, et invenietis in secundo libro scriptum:
« et suscitavit Dominus super Joram spiritum
Philistiim et Arabum, qui finitimi erant Aethiopibus:
et ascenderunt in terram Juda, et dissipaverunt eam,
et ceperunt omnem substantiam quae in domo regis inventa
est [(II Par. XXI, 16, 17)] . » Hic ostenditur Deum
suscitare hostes eis terris vastandis quas tali poena
judicat dignas. Nunquid tamen Philistiim et Arabes in
terram Judaeam dissipandam sine sua voluntate venerunt,
aut sic venerunt sua voluntate, ut mendaciter
scriptum sit quod « Dominus » ad hoc faciendum eorum
« spiritum suscitavit? » Imo utrumque verum est,
quia et sua voluntate venerunt, et tamen spiritum
eorum Dominus suscitavit. Quod etiam sic dici potest,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.