PL 121, col. 169

De corpore et sanguine Domini (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne

mysterium continet illius, sicut etiam identidem
mysterium continet corporis populi credentis, Apostolo
testante: Unus panis, unum corpus multi sumus
in Christo.
XCVII.
Animadvertat, clarissime princeps, sapientia
vestra quod positis sanctarum Scripturarum
testimoniis et sanctorum Patrum dictis evidentissime
monstratum est, quod panis qui corpus Christi,
et calix qui sanguis Christi appellatur, figura sit,
quia mysterium: et quod non parva differentia sit
inter corpus quod per mysterium existit, et corpus
quod passum est, et sepultum, et resurrexit. Quoniam
hoc proprium Salvatoris corpus existit, nec in
eo vel aliqua figura, vel aliqua significatio, sed ipsa
rei manifestatio cognoscitur, et ipsius visionem credentes

desiderant; quoniam ipsum est caput nostrum,
et ipso viso satiabitur desiderium nostrum;
quo ipse et Pater unum sunt, non secundum quod
corpus habet Salvator, sed secundum plenitudinem
divinitatis quae habitat in homine Christo.
XCVIII.
At in isto quod per mysterium geritur
figura est non solum proprii corporis Christi, verum
etiam credentis in Christum populi [(Vide num. 116)] :
utriusque namque corporis, id est et Christi, quod
passum est et resurrexit; et populi in Christo renati
atque de mortuis vivificati, figuram gestat.
XCIX.
Addamus etiam quod iste panis et calix [(Vide num. 96)] ,
qui corpus et sanguis Christi nominatur
et existit, memoriam repraesentat Dominicae
passionis sive mortis, quemadmodum ipse in Evangelio

dixit: Hoc facite in mei commemorationem [(Luc. XXII, 19)]
.
Quod exponens apostolus Paulus
ait: Quotiescunque manducabitis panem hunc, et calicem
bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec
veniat [(I Cor. XI, 26)]
.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.