PL 121, col. 27
De praedestinatione Dei (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne
est, sed tamen adeo mirabiliter ordinatur, ut ipsae
quoque ejus insidiae utilitati bonorum serviant, quos
purgant dum tentant. Sic itaque ejus anima quodcunque
voluit hoc fecit, ut inde quoque voluntatem
suam impleat, unde voluntati illius repugnare videbatur.]
In omnibus istis sententiis beati Gregorii, interni
dispositio secreti mirabiliter insinuatur, ut quaecunque
agi videntur in tempore circa electos, ejus aeternitatis
consilio apud eum definita consistant: non
solum actiones sanctae, quas ejus munere percipiunt
electi, sed et tentamenta adversarii, quibus electi
probantur, divinae dispositionis moderamine diriguntur,
ut adversus sanctos non aliud possint hostis
insidiae quam quod decrevit sententia Dominatoris.
Et quanquam pravae cogitationes et iniqua tentamenta
sive hominum, sive daemonum, multa velint facere
contra voluntatem Dei, ex eis semper tamen voluntas
illius completur: quia etsi voluntates perversae ex
iniquitate veniant rationalis creaturae a Deo apostatantis,
actiones tamen serviunt coelesti dispositioni;
quia, sicut ait beatus Gregorius: [Anima ejus
quodcunque voluit hoc fecit, quoniam inde voluntatem
suam implet, unde putatur ejus voluntati repugnari.]
Quod adeo verum esse idem sanctus Gregorius
confirmat: ut quaecunque sancti viri orando
merentur obtinere, in praedestinatione ante fuisse
dicat Divinitatis ut haec orando perciperent. Nec alia
possunt a Deo precibus promereri, nisi quae Divinitatis
consilio fuerint praedestinata ut obtinerentur.
In Dialogo namque suo [(cap. 8)] ita ait: [Obtinere
nequaquam possunt, nimirum sancti, quae praedestinata
non fuerint; sed ea quae sancti viri orando efficiunt,
ita praedestinata sunt ut precibus obtineantur.
Nam ipsa quoque perennis regni praedestinatio,
ita est ab omnipotente Deo disposita, ut ad hoc electi
ex labore perveniant, quatenus postulando mereantur
accipere quod eis omnipotens Deus ante saecula
disposuit donare.]
De hac iterum dispensatione divinorum operum
Prosper in libro de Vocatione gentium [(Lib. I,
cap. 15)] ita loquitur: [Multa enim sunt in dispensatione
divinorum operum, quorum causis latentibus
soli monstrantur effectus, ut cum pateat quod geritur,
non pateat cur geratur, negotio in medium deducto,
et in occultum ratione subducta, ut in eadem
re et de inscrutabilibus praesumptio comprimatur et de
manifestis falsitas refutetur. Neque enim si nescio
cur ille Graecus creetur, hic barbarus; iste in divitiis,
ille in egestate nascatur; hunc valida proceri
corporis pulchritudo sublimet, illum debilium membrorum
exilitas contracta deformet; iste a catholicis
editus in veritatis cunabulis nutriatur, ille haereticorum
progenies cum ipso lacte matris hauriat virus
erroris; si denique mille alias differentias in habitu
corporum, in qualitatibus animorum, in conditione
temporum, in more regionum dijudicare non possum,
ideo quod omnium horum Deus sit conditor
atque ordinator ignoro; qui utique singulorum hominum