PL 121, col. 28

De praedestinatione Dei (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne

ita et corpora creavit et spiritus, ut praeter
illam secuturam ex uniuscujusque studio voluntariam
diversitatem ipsa conditionis exordio dissimillima
numerositate variaret. Turbarent autem nos et in
diversum distraherent multae vaniloquorum opiniones,
qui de incognoscibilibus definire inconvenientia
praesumpserunt, et has originales inaequalitates fatis,
quae nulla sunt, et sideribus deputarunt, nisi certissima
notitia teneremus Deum creatorem de elementis
originalibus, prout vult, vas unumquodque
formare, et unam naturam animarum, unam naturam
corporum placitis sibi temperare mensuris. Quae
utique opera Dei humanae intelligentiae non subtraherentur,
si innotescere debuissent, et manifestaretur
cur ita quidque fieret, nisi quod ita fieret scire

sufficeret. Dicit Dominus ad Moysen: « Quis dedit
os homini, et quis fecit mutum et non audientem,
videntem et caecum? Nonne ego Dominus Deus [(Exod. IV, 11)] .
» Et per Isaiam: « Nonne ecce ego
fecundam et sterilem feci? dixit Deus [(Isa. LXVI,
9)] . » In libro Ecclesiastico legitur: « Bona et mala,
vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt [(Eccli. XI, 14)] .
» Et Job dicit: « Abundant tabernacula
praedonum, et audacter provocant Deum, cum
ipse dederit omnia in manibus eorum [(Job XII, 6)] . »
Et idem de omnium rerum humanarum profectu
et defectu disputans, omnesque mutationes ad Dei
judicia referens: « Apud ipsum est, » inquit, « sapientia
et fortitudo: ipse habet consilium et intelligentiam:
si destruxerit, nemo est qui aedificet;

si incluserit hominem, nullus est qui aperiat; si
continuerit aquas, omnia siccabuntur; si emiserit
eas, subvertent terram. Apud ipsum est fortitudo,
et sapientia: ipse novit et decipientem et eum
qui decipitur: adducit consiliarios in stultum finem
et judices in stuporem. Balteum regum dissolvit,
et praecingit fune renes eorum [(Ibid., 13-18)] . »
« Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat:
commutans labium veracium, et doctrinam senum
auferens; effundens despectionem super principes, et
eos qui oppressi fuerant relevans: qui revelat profunda
de tenebris et producit in lucem umbram
mortis: qui multiplicat gentes, et perdet eas, et
subversas in integrum restituet: qui immutat cor
principum terrae, et decipit eos, ut frustra incedant

per invium: palpabunt quasi in tenebris, et non in
luce, et errare eos faciet quasi ebrios [(Ibid., 19-25)] . »
Et iterum idem dicens voluntatem Dei irritam
esse non posse: « Ipse enim, inquit, solus est et
nemo avertere potest cogitationem ejus; et anima
ejus quodcunque voluerit, hoc fiet. » ]
Item Salvianus episcopus in libro tertio [( sub. init. )]
de Gubernatione Dei omnia quae in mundo geruntur,
cura et gubernaculo et judicio Dei moderari talibus
verbis protestatur. [Quaeritur itaque si totum quod in
hoc mundo est, cura et gubernaculo et judicio Dei
agitur, cur melior multo sit barbarorum conditio,
quam nostra? cur inter nos quoque ipsos sors bonorum
durior quam malorum; cur probi jaceant,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.