PL 121, col. 347

Confessio (Gotteschalcus Orbacensis), J. P. Migne

Credo et confiteor Deum omnipotentem et incommutabilem
praescisse et praedestinasse angelos sanctos,
et homines electos ad vitam gratis aeternam, et
ipsum diabolum caput omnium daemoniorum cum
omnibus suis apostaticis, et cum ipsis quoque hominibus
reprobis, membris videlicet suis, propter
praescita certissime ipsorum propria futura mala merita
praedestinasse pariter per justissimum judicium
suum in mortem merito sempiternam: quia sic ait
ipse Dominus in Evangelio suo: Princeps hujus
mundi jam judicatus est [(Joan. XVI, 11)]
. Quod beatus
Augustinus exponens ad populum [(Aug. in Joan.,
tract. 95)] , sic inde palam locutus est: « Id est judicio
ignis aeterni irrevocabiliter destinatus est. » Item
de reprobis ipsa Veritas: Qui autem non credit, jam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.