PL 121, col. 579
Praefatio (Wandalbertus Prumiensis), J. P. Migne · Textus sequentis metrici operis (Wandalbertus Prumiensis), J. P. Migne
spondaeo metrum hoc quam proprie choriambo decurrit.
Invocatio ergo, hoc metro composita, quadraginta
quatuor versibus constat; qui quaterni coeuntes
undenos majori complexione versus efficiunt.
Allocutio autem, quae lecturos commonens invitat,
metro Dactylico, Tertrametro, Catalecticoque, a
pede scilicet frequentiori, et numero pedum quaterno
atque una, quae ad plenitudinem metrici numeri,
deest syllaba, appellato decurrit: constat enim spondeo,
dactylo, catalecto, itemque dactylo, et spondaeo.
Cumque hoc metrum dactylo proprie constet, si catalectum
spondaeo addas, erunt ratione syllabarum
tres dactyli et unus spondaeus, atque a plenitudine
dactylicarum syllabarum, una tantum syllaba deesse
videbitur; quamquam ratione temporum dactylus,
qui una longa et duabus brevibus constat, spondaeo,
qui duas syllabas longas habet, par et aequalis existat.
Itaque Allocutio praedictis pedibus currens
sexaginta octo versiculos continet, qui similiter, ut
priores, quaterno numero conjuncti, septemdecim
majores versus efficiunt.
Porro Commendatio metro Phaleucio, Pentametro,
Hendecasyllabo constat, quod a numero undecim
syllabarum Graece Hendecasyllabum, a numero pedum
quinque Pentametrum, ab inventore sive frequentatore
Phaleucium appellatur. Decurrit autem
primo pede spondaeo, secundo dactylo, tertio, quarto
quintoque trochaeo; quamvis ultima syllaba indifferenter
in omnibus metris accipiatur et frequenter
trochaeus in spondaeum, spondaeus in trochaeum,
in pyrrhichium iambus, iambusque in
pyrrhichium, per ultimas syllabas transeat. Igitur
Commendatio priore sui parte, hoc metro composita,
sex et triginta versibus impletur, qui item per quaternam
complexionem novem majores versus explere
noscuntur. Posterior pars Commendationis, ad Caesarem
edita, metro constat Dactylico, Dimetro, Acatalecto,
quod dactylo tantum currit atque spondaeo,
neque aliqua syllaba ad plenitudinem indiget. Haec
pars quadraginta duosque versiculos continet, qui
seni simul coeuntes septem majori conjunctione faciunt
versus.
Reliquum deinde opus ad completum Martyrologium,
heroico carmine, quod a gestis virorum fortium
frequentatis appellatur, et hexametro numero
pedum constat, excurrit: in quo metro, praeter ultimum,
qui spondaeum tantummodo sive trochaeum
recipit, et penultimum locum, qui dactylo solummodo
impletur, reliqua loca licenter dactylum spondaeumve
recipiunt. Quod opus ab initio Propositionis
Celsi cuncta parans, conditor aetheris,
Orbis principium, luminis editor