PL 121, col. 580
Praefatio (Wandalbertus Prumiensis), J. P. Migne · Textus sequentis metrici operis (Wandalbertus Prumiensis), J. P. Migne
usque ad completum Martyrologium, heroicos versus
nongentos et quadraginta continet.
Sequitur deinceps Conclusio, ad complendum Martyrologium
pertinens, quae mixto Choriambico, hoc
est Glyconio, Asclepiadeo Alcaicoque contexitur:
quae metra ab auctoribus sive frequentatoribus nominata
Glycone, Asclepio et Alcaeo: Glyconium quidem
spondaeo, choriambo, pyrrhicio: Asclepiadeum
spondaeo, duobus choriambis, pyrrhichio: Alcaicum
vero spondaeo, tribus choriambis, pyrrhichioque decurrunt.
Eadem Conclusio viginti quatuor versiculos
praedicta conjunctione metrorum complexa octo
majores versus ternis simul coeuntibus reddit. Huic
hymnus in omnes sanctos succedit, qui metro constat
Dactylico, Pentametro Sapphico, quod a muliere,
quae Sappho dicta, hoc genus metri reperit,
appellatum; quinis pedibus, hoc est trochaeo, spondaeo,
dactylo, duobus trochaeis decurrit; eique post
tres versus semper comma heroicum additur, quod
dactylo constat atque spondaeo; ita efficiuntur in diversa
tres versus pariles, et membrum heroicum,
quae complexio in supra dicto hymno octo majores,
minores versus reddit viginti quatuor, commata nihilominus
addens octo: haec, ut supra memoravi, ad
finem complexionemque praecedentis Martyrologii
pertinent.
Deinde sequitur descriptio duodecim mensium,
quae nominum in singulis etymologias, signorum nomina
et stellarum, in signis numeros ususque temporum
ostendit. Huic descriptioni cohaeret horarum
per menses omnes dimensio. Quod opus versibus
heroicis quadringentis et quinquaginta completur.
In fine totius libelli superest de creatione mundi
brevis et aperta descriptio cum additione mystici
sensus in homine super creatione rerum accipiendi:
quae descriptio metro Pherecratio constat, quod a
Pherecrate inventore sive frequentatore nuncupatum
spondaeo, dactylo, spondaeoque contexitur, quamvis
pro ratione novissimae syllabae, ultimus spondaeus
frequenter in trochaeum mutetur. In hac descriptione
ternis versibus in unum coeuntibus, minores ducenti
octoginta quinque, majores nonginti octo efficiuntur.
Ita in omni hoc opere diversorum metrorum
variarumque mensurarum versus sunt, ab Invovocatione
ad Deum usque ad mundanae creationis
comprehensionem, mille nongenti novemdecim. Haec
ita complexus sum, ut tibi, Charissime, cui totius
opusculi sicut cunque constiterit munus assignabitur
nihil hic incognitum dubiumve remaneat. Bene
Vale.
Iuventorque, boni fons sine termino.
Audi quod precor et supplico servulus,
Plebis tu caput et gloria candidae,