PL 121, col. 581

Textus sequentis metrici operis (Wandalbertus Prumiensis), J. P. Migne

Albis fulgida praetextaque vestibus
Agnum quae sequitur; lotaque sanguine
De cunctis placet empta et data gentibus.
Hanc terris colit, et praedicat omnibus
Votis accumulans optima gaudia
Concors Ecclesia, et mox modulantium
Festivo sociat carmina coetui.
Haec nunc curriculis vota sub annuis,
Per quos emineant et redeant dies,
Exponam breviter credita carmine,
Comprendens acies bellaque fortium,
Quorum, Christe Deus, pro meritis mihi
Cunctorum veniam hic annue criminum.
Servo confer opem, missaque desuper
Caecum de tenebris jam revocet manus,
Rector; nempe tuo nulla renititur,
Nulla est imperio dura potentia:
Armis tu poteris vincere fortibus,
Fallens ne Zabuli vincat iniquitas,
Tandem sic satis ad tartara per scelus
Cunctum perque nefas, perque probra omnia,
Casu flebiliter tendere pessimo;
Oblectetque tuis vivere legibus.
Felix coelicolis permanet in quibus
Regem praesidiis vita perennibus,
Summum quando piis tu resides bonum,
Explet quos jugiter te sitiens amor.
Spei nil superest, ad veniam mihi,
Vitae nec potior suppetiis, nisi
Pressum tu releves, aeger et anxius
Succumbensque ruam mortis ad infima.
Munus nunc operis permodici tamen
Sanctorum in numero de populo tibi,
Rector, quodque tuo profero nomini,
Gratum de sterili sit rogo carmine.
Hymnum personet hic mens humilis tibi,
Devotusque canat te modulans homo,
Unum cui jugiter cum Patre gloriam
Agmen praedicat in saecula lucidum.
ALLOCUTIO.
Christum quisque cupis cernere, et alto
Decernis animum figere coelo,
Spei certa videns signa beatae,
Magnorum sequere hic gesta parentum.
Illi saepe Deum cernere sueti,
Praestantes opibus, corpore fortes,
Condignae ac sobolis germine fulti,
Illustrant meritis saecula sanctis:
Illi divitiis sponte relictis,
Cunctis et viridi tempore rebus
Contemptis, Superum regna videntes,
Monstravere suis abdita signis.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.