PL 121, col. 705

Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne

quem exire de Patre Salvatoris in Evangelio verba
declarant: Cum venerit, inquit, consolator, quem ego
mittam vobis, Spiritus veritatis, qui de Patre egreditur,
ipse testimonium dabit de me [(Joan. XV, 26)]
.
Consolatorem autem venientem Spiritum sanctum
dicit; ab operatione ei nomen imponens, quia non
solum consolatur eos quos se dignos esse reperit,
sed et ab omni tristitia et perturbatione reddit alienos.
Verum incredibile quoddam gaudium et hilaritatem
eis tribuit, in tantum ut possit quis Deo gratias
referens, quod tali hospite dignus habeatur, dicere: Dedisti laetitiam in corde meo
[(Psal. IV, 7)]
.
Sempiterna quippe laetitia in eorum corde versatur,
quorum Spiritus sanctus habitator est. Iste Spiritus
consolator a Filio mittitur, non secundum angelorum,

et prophetarum, et apostolorum ministerium,
sed ut mitti decet a sapientia et veritate Spiritum
Dei, indivisam habentem cum Patre et Filio substantiam. »
CAP. XXX.
Item idem in eodem libro, post pauca: « Licet
enim ex Deo frequenter se dicat exisse Salvator,
proprietatem tamen, et, ut ita dicam, familiaritatem,
de qua saepe tractavimus, ex vocabulo magis sibi
Patris assumens dicit, etc., usque ad verba, juxta
operationis veritatem. »
CAP. XXXI.
Item idem in eodem opere post pauca: « Quia ergo
et Spiritus sanctus in nomine Filii a Patre mittitur,

habens Filii proprietatem, etc., usque ad verba:
Scientiam divinorum. »
CAP. XXXII.
Item idem in eodem opere post pauca: « Denique
interpretationem inferens, quomodo dixisset, de meo
accipiet. Protinus subjecit: Omnia quae habet Pater,
mea sunt; propterea dixi: De meo accipiet, et annuntiabit
vobis, etc., usque ad verba, haec eadem et Pater
habet. »
CAP. XXXIII.
Item idem in eodem opere post pauca: « Vos
autem, ait (haud dubium quin discipuli Christi) qui
sapientiam Spiritus suscepistis et vitam et pacem,
et non estis in carne, id est, in carnis operibus,

neque enim ejus opera perpetratis, siquidem Spiritum
Dei habetis in vobis. Idem autem Spiritus Dei
et Spiritus Christi est, adducens et copulans eum
qui se habuerit Domino Jesu Christo, etc., usque ad,
Trinitatis substantiam demonstratur. »
CAP. XXXIV.
Item idem in eodem opere post pauca: « Cum
igitur sancta Scriptura amplius de Trinitate non
dicat, nisi Deum Patrem esse Salvatoris, et Filium
generatum esse de Patre, hoc autem debemus sentire
quod scriptum est: et ostenso quod Spiritus sanctus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.