PL 121, col. 706
Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne
increatus sit, consequenter intelligere, quod cujus
non est creata substantia recte Patri Filioque societur. »
CAP. XXXV.
S. Augustinus in homilia super Joannem: « Hic
aliquis forsitan quaerat, utrum et a Filio procedat
Spiritus sanctus. Filius enim solius Patris est Filius,
et Pater solius Filii est Pater: Spiritus autem sanctus
non est unius eorum Spiritus, sed amborum.
Habes ipsum Dominum dicentem: Non enim vos
estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur
in vobis [(Matth. X, 20)]
. Habes et Apostolum: Misit Deus,
inquit, Spiritum Filii sui in corda nostra [(Galat. IV, 6)]
.
Nunquid duo sunt, alius Patris, alius
Filii? Absit. Unum enim corpus ait, cum significaret
Ecclesiam, moxque addidit, et unus Spiritus [(Ephes.
IV, 4)]
. Et vide quomodo illic impleat Trinitatem: Sicut vocati estis,
inquit, in una spe vocationis vestrae.
Unus Dominus. Hic utique Christum intelligi voluit.
Restat ut etiam Patrem nominet. Sequitur
ergo: Una fides, unum baptisma, unus Deus et
Pater omnium, qui est super omnes et per omnes,
et in omnibus [(Ibid.)]
. Cum ergo sicut unus
Pater, et unus Dominus, id est Filius, ita sit
et unus Spiritus, profecto amborum est: quandoquidem
dicit ipse Christus Jesus: Spiritus Patris
vestri qui loquitur in vobis. Et dicit Apostolus: Misit
Deus Spiritum Filii sui in corda nostra. Habes in alio
loco eumdem Apostolum dicentem: Si autem Spiritus
ejus qui suscitavit Jesum ex mortuis, habitat in
vobis [(Rom. VIII, 11)]
. Hic utique Spiritum Patris intelligi
voluit, de quo tamen in alio loco dicit: Quisquis
autem Spiritum Christi non habet, hic non est
ejus [(Ibid., 9)]
. Et multa alia sunt testimonia, quibus
hoc evidenter ostenditur, et Patris et Filii esse
Spiritum, qui in Trinitate dicitur Spiritus sanctus. Nec
ob aliud existimo ipsum proprie vocari Spiritum,
cum etiam, si de singulis interrogemur, non possumus
nisi et Patrem et Filium Spiritum dicere, quoniam
Spiritus est Deus, id est non corpus est Deus
sed Spiritus. Quod ergo communiter vocantur et singuli,
hoc proprie vocari oportuit eum, qui non est
unius eorum, sed in quo communitas amborum apparet.
Cur ergo non credamus, quod etiam de Filio
procedat Spiritus sanctus, cum Filii quoque ipse sit
Spiritus. Si enim ab eo non procederet, non post
resurrectionem se repraesentans discipulis suis insufflasset,
dicens: Accipite Spiritum sanctum [(Joan.
XX, 22)]
. Quid enim aliud significavit insufflatio, nisi
quod procedat Spiritus sanctus et de ipso? Ad hoc
pertinet etiam illud quod ait de muliere, quae fluxum
sanguinis patiebatur: Tetigit me aliquis; ego enim
sensi virtutem de me exisse [(Luc. VIII, 46)]
. Nam virtutis
nomine appellari etiam Spiritum sanctum, et
eo loco clarum est, ubi angelus dicenti Mariae: Quomodo
fiet istud; quoniam virum non cognosco? Respondit: