PL 121, col. 744
Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne
possum, ne magis prodere videar, quam ad consultationem
respondere. »
CAP. CLXXIX.
Legitur etiam in Gestis Romanorum pontificum,
quia Silvester papa constituit ut a presbytero neophytus
ungeretur, scilicet in cerebro sive in vertice;
sic etenim ibi scribitur [(in Lib. Pontificali, qui falso
ascribitur Damaso papae)] : « Hic constituit ut baptizatum
liniat presbyter chrismate levatum de aqua,
propter occasionem transitus mortis. » Quo enim
tempore Silvester rexit Romanae sedis Ecclesiam
manifestum est, id est, quando Nicaenum concilium
celebratum est sub pio imperatore Constantino. Exin
ut arbitrari potest, sancti Patres instituerunt ut
ungerentur neophyti a presbyteris chrismate consecrato
ab episcopo. Quod si id antea agebatur, superfluum
videtur constitutum esse a sancto Silvestro,
quod jam a catholicis implebatur. Secundum hanc
constitutionem suspicari quilibet valet, quod priori
tempore de unctione chrismatis pontifex exspectabatur,
ut per manus episcopi omnis unctio chrismatis
compleretur. Usque ad illud tempus non generaliter
omnes baptizabantur, praesertim cum imperatores
et principes eorum paganismo detinerentur;
ideo facile neophytis poterat occurrere episcopus,
vel ipsi ad episcopum venire, quia adhuc Christianitas
angusta erat et clanculo agebatur.
CAP. CLXXX
Gelasius papa in ecclesiasticis Institutis, ut presbyteri
modum debitum servent, non chrisma conficiant,
non consignent, sic dicit cap. 6 [(epist. 9)] :
« Nec minus etiam presbyteros contra suum modum
tendere prohibemus; nec episcopali fastigio debita
sibimet audacter assumere, non conficiendi chrismatis,
non consignationis pontificalis adhibendae sibimet
arripere facultatem. »
CAP. CLXXXI.
Item in eodem capitulo: « Nec prorsus addubitet,
si quidquam ad episcopale ministerium specialiter
pertinens suo motu putaverit exsequendum, continuo
se presbyterii dignitate et sacra communione privari. »
CAP. CLXXXII.
De hoc quod opponitur, quare clerici barbas radunt,
Hieronymus in prima parte Ezechielis [(lib. II,
cap. 5, init.)] exponit: « Et tu, fili hominis, sume tibi
gladium acutum quasi novaculam tonsorum (sive radentem
pilos) et trahe per caput tuum et barbam
tuam; et assumes tibi stateram ponderis, et divides
eos. Tertiam partem igni combures in medio civitatis,
juxta completionem dierum conclusionis; et tertiam
partem concides gladio in circuitu ejus; tertiam vero
aliam disperdes in ventum, et gladium nudabo post
eos. Et sumes inde parvum numerum, et ligabis eos in
summitate pallii. Et ex eis rursum tolles et projicies
in medium ignis, et combures eos igni. Ex eo egredietur
ignis omnem domum Israel [(Ezech. V, 1 seq.)]
. Pro