PL 121, col. 987

De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne

quid vel ab ipso, vel a caeteris, sive tunc
objectum fuerit, sive usque hodie apud eos objiciatur,
pariter exsecutus est.
Secundus autem (Pardulus) etiam quosdam qui
adversus eum scripserint fere, sex numero memoravit.
Nec tamen aliquem eorum ad rem de qua
quaeritur, sufficienti ratione satisfecisse conquestus
est.
Nam tertius (Rabanus), non ad Ecclesiam nostram,
sed ad quemdam alium episcopum specialiter
scripsisse, et quid de hac re illi tenendum
sive docendum esset (sicut ei visum est) exposuisse
et definisse cognoscitur.
Quae omnia cum legissemus, et prout Dominus dedit,
sollicite et fideliter tractassemus, visum omnino

nobis est quod et interrogantibus, ut dictum est,
venerabilibus viris, et ipsarum opinionum, quae tam
laciniosae et involutae ponuntur necessitate cogente,
necnon et simpliciorum atque ignorantium fratrum,
quos talium quaestionum incerto fluctuare cognoscimus,
perturbatione compulsi, nullatenus (qualem
donare Dominus dignatus fuerit) responsionem fidei,
non ex nostro sensu, sed ex Scripturarum sanctarum
immobili veritate, et beatissimorum ecclesiasticorum
Patrum fundatissima auctoritate, subtrahere
debeamus, quatenus, inquantum Dominus opitulari
dignatur, et nobis ipsis ex hujusmodi responsionis
studio fidei firmitas augeatur, et aliis qui haec
fortasse legere voluerint, quam fideliter divina veritas
sit servanda, quam reverenter et obedienter paterna

auctoritas sequenda, diligentius et manifestius
declaretur.
CAPUT PRIMUM. De prima, quae est Hincmari, epistola.
Primus igitur qui, ut supra diximus, miserabilis
illius monachi et actum describit, et doctrinam redarguit,
et damnationem exponit, postquam eum dixit
ultro sibi praedicatoris nomen assumpsisse, atque ad
barbaras et paganas gentes velut evangelizaturum
perrexisse, his verbis seriem praedicationis ejus exsequitur
dicens.
HINCMARUS.
« Alio praedicationem suam orsus initio quam
Joannes, qui dixit: Poenitentiam agite, appropinquavit

enim regnum coelorum [(Matth. III, 2)] ; » et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.