PL 121, col. 988

De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne

quam Paulus qui docuit, « per visibilia visibilium et
invisibilium cognoscere Creatorem [(Col. I, 16)] , »
coepit praedicare.
1.
« Quia ante omnia saecula, et antequam quidquam
faceret a principio Deus, quos voluit praedestinavit
ad regnum, et quos voluit praedestinavit ad
interitum.
2.
« Et qui praedestinati sunt ad interitum, salvari
non possunt; et qui praedestinati sunt ad regnum,
perire non possunt.
3.
« Et Deus non vult omnes homines salvos fieri,
sed eos tantum qui salvantur. Et quod dicit Apostolus:
Qui vult omnes homines salvos fieri [(I Tim.
II, 4)] , » illos dici omnes qui tantummodo salvantur.

4.
« Christus non venit ut omnes salvaret, nec
passus est pro omnibus, nisi solummodo pro his qui
passionis ejus salvantur mysterio.
5.
« Et postquam primus homo libero arbitrio
cecidit, nemo nostrum ad bene agendum, sed tantummodo
ad male agendum libero potest uti arbitrio. »
RESPONSIO.
Et caetera quae jam de aliis actis ejus non de doctrinae
tenore exsequitur. Hoc itaque nobis licet
ex parte incredibile videatur, quod videlicet gentibus
ignorantibus Dominum praedicans, praetermittere
potuerit, ut non eos primo omnium ad poenitentiam
provocaret, nec eis inter creaturam et Creatorem
rationabiliter discernere persuaderet, ut jam

non colerent, « neque servirent creaturae » per idololatriae
errorem, « sed potius Creatori, qui est benedictus
in saecula [(Rom. I, 25)] ; » sed quaestiones
eis, etiam fidelibus et doctis difficillimas, de divinis
judiciis et praedestinationis ac redemptionis mysterio
proposuerit: tamen praetermittentes hujus rei
tam absurdam et incongruam objectionem, magis
credimus inter fideles vel etiam sacerdotes illarum
partium talia movere et proponere potuisse, quibus
magnarum et novarum rerum velut novus atque
admirandus praedicator existimaretur, quam tantae
eum fatuitatis et stultitiae exstitisse, ut imputetur
omnium rerum divinarum penitus ignaris tam importune
et praepostere talia ingessisse, quibus apud
eos non audiendus, sed potius penitus ridendus,

et ab omnium auribus arcendus judicaretur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.