PL 121, col. 989
De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne
De praefatis autem quinque sententiis, quas vel
praedicasse dicitur, vel etiam in conciliis, ubi audiendus
ac dijudicandus admissus est proposuisse,
ac defendere, ac confirmare voluisse asseritur, quid
nostrae pusillitati juxta rationem verae fidei, divina
inspirante pietate, videatur, non praecipiti et inconsiderata
festinatione temere aliquid credimus definiendum,
sed omni cura pietatis, devotissimo studio
inveniendae ac tenendae veritatis fideliter quaerendum,
et pulsandum, atque petendum: ut non humano
errore, quod nobis videtur, sed quod ipsa
veritas ostenderit, remota omni animositate et contentione,
fideliter atque unanimiter sequamur. Quod
ut, inquantum Deo adjuvante possumus, diligenter
et fideliter possit fieri, illud primo in loco ponendum,
et vehementius, prout nunc pusillitatis nostrae
memoriae occurrit credimus, commendandum, « septem
quasdam esse regulas fidei » ex divinarum Scripturarum
auctoritate evenientes, et a sanctis atque
orthodoxis Patribus diligentissime commendatas, de
praescientia scilicet et praedestinatione divina, quas et
catholicus quisque fidelissime tenere debeat, et quicunque
his contraria sapit non catholice sentire
comprobetur
CAPUT II. REGULA PRIMA. Praescientia et praedestinatio Dei sempiterna et incommutabilis.
Harum ergo prima est ut omnino firmissime ac fidelissime
teneamus « quia omnipotens Deus nihil ex
tempore praescierit vel praedestinaverit: sed sicut
ipse absque ullo initio aeternus et incommutabilis est,
ita et ejus praescientia, ac praedestinatio sempiterna,
atque incommutabilis sit. » Nulla enim Deo nova
voluntas, nullum novum consilium, nulla nova
dispositio, nullum novum judicium, quasi ex aeterno
apud ipsum et in ipso non fuerit, sed postmodum
esse coeperit. Nihil namque ejus divinitati est accidens,
nihil in ejus deitate potest augeri, vel minui,
aut mutari. Et ideo quidquid praescivit, aeternaliter
praescivit; quidquid praedestinavit, procul dubio
aeternaliter praedestinavit. Ad hanc fidem nos Scriptura
Sancta instruit atque informat, dicens: « Deus
aeterne, qui occultorum es cognitor, qui nosti omnia
antequam fiant [(Dan. XIII, 42)] . » Et ipse omnipotens
Deus cum de se ipso testatur et dicit: « Ego
enim Dominus, et non mutor [(Mal. III, 6)] . » Et hanc
praedestinationis suae aeternitatem etiam alio loco per
prophetam ostendit, dicens: « Ego Dominus locutus
sum, et feci [(Ezech. XVII, 24)] , » id est quod nunc per
prophetam « locutus sum, » longe postea suo tempore
facturum in me praedestinationis aeternitate jam
« feci, » nec apud me adhuc exspectatur futurum,
quod in mea immobili dispositione constat esse jam
factum. Ut autem hoc omnipotens Deus diceret, per
prophetam praemiserat supra similitudinem duarum
arborum, in figura scilicet duorum populorum, id est
Judaeorum et gentium: quarum unam se dicit ex
sublimi humiliasse et ex viridi siccasse, alteram ex