PL 121, col. 990

De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne

humili exaltasse et ex arida frondentem fecisse, ita
dicens: « Et scient omnia ligna regionis, quia ego
Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi
lignum humile: et siccavi lignum viride et frondere
feci lignum aridum; » et continuo subjungens:
« Ego Dominus locutus sum et feci [(Ezech. XVII, 24)] . »
Id est quod nunc sum per prophetam locutus, et quod
apud homines adhuc sum facturus, in aeterna praedestinatione
jam feci; videlicet utrumque (id est) misericordiam,
et judicium suum; et sicut Apostolus
dicit, « bonitatem et severitatem » suam in utriusque
populi vel dejectione, vel exaltatione aeternaliter
praedestinata ostendens, illum justo judicio humiliat,
et arefacit: hunc autem gratuita misericordia in
saecula exaltat et virere facit. Quid ergo evidentius

et dilucidius de utriusque partis, id est tam electorum
quam reproborum praedestinatione quaeri potest?
Cum et unius per infidelitatem ariditas, et
alterius per fidem viriditas aeterno Dei judicio
in aeterna ejus praedestinatione declaratur praedestinata.
Tale est et illud apud eumdem Ezechiel
prophetam quantum ad partem pertinet reproborum,
ubi omnium impiarum gentium, et populo
Dei inimicarum, id est paganorum, Judaeorum, et
aereticorum, et maxime Antichristi, et eorum qui
cum illo Ecclesiam Dei persecuturi sunt sub figura
Gog et Magog aeternus praenuntiatur interitus: et
statim propheta subjungit, dicens: « Ecce venit, et
factum est, ait Dominus Deus [(Ezech. XXXIX, 8)] , »
id est quod apud homines tam longo post tempore

est venturum, et quod tam longo post tempore est
futurum, apud me in aeterna praedestinatione, non
adhuc venturum est, sed jam venit, nec adhuc futurum
est, sed jam factum est, hoc et Psalmista in
utramque partem et electorum videlicet et reproborum,
id est aeterno Dei judicio, et illos misericordiae,
et istos perditioni praedestinatos ostendens, distincte,
et manifeste de electis dicit: « Misericordia autem
Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes
eum [(Psal. CII, 17)] ; » de reprobis vero: « Quoniam
qui elongant se, iniquitate peribunt; perdidisti
omnes, qui fornicantur abs te [(Psal. LXXII, 27)] . »
Id est « qui elongant se abs te, » quantum ad ipsos
pertinet, adhuc suo tempore, videlicet extremo judicio
peribunt. Quantum autem ad praedestinationem

aeterni judicii tui, tu eos jam perdidisti. Hanc immobilitatem
consilii et judicii divini docet nos Apostolus
intelligere, ubi juramentum Dei interponitur.
Sicut illud est quod de haeredibus fidei Abrahae ad
ipsum Abraham jurasse eum explanat, dicens:
« Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem
habuit, per quem juraret majorem, juravit
per semetipsum, dicens: Nisi benedicens benedicam
tibi et multiplicans multiplicabo te? [(Hebr. VI.
13, 14; Gen. XXII, 16, 17.)] » Et paulo post: « In
quo abundantius, inquit, volens Deus ostendere
pollicitationis haeredibus immobilitatem consilii
sui interposuit jusjurandum ut per duas res, quibus
impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.