PL 123, col. 201

De festivitatibus apostolorum (Auctor incertus), J. P. Migne

Herodis quondam regis habitaculum revelavit:
quod deinceps Emesam Phaeniciae urbem perlatum,
et digno honore cultum est.
A. VIII IDUS OCTOBRIS [(8 Octob. )] .
Natalis beatissimi senis Simeonis, de quo beatus
Lucas evangelista refert: Et ecce homo erat in Jerusalem,
cui nomen Simeon, et homo iste justus et
timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus
sanctus erat in eo. Responsum autem accepit ab
Spiritu sancto non visurum se mortem, nisi prius
videret Christum Domini. Et venit in Spiritu in templum.
Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus
ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, et
ipse accepit eum in manibus, et benedixit Deum, et

dixit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum
verbum tuum in pace [(Luc. II)]
.
F. KAL. SEPTEMBRIS [(I Sept. )] .
Natalis beatissimae Annae prophetissae, filiae Phanuel,
de tribu Aser, cujus sanctitatem Evangelicus
sermo prodit: Haec processerat in diebus multis, et
vixerat cum viro suo annis septem virginitate sua: et
haec vidua usque ad annos octoginta quatuor: quae
non decedebat de templo, jejuniis et orationibus serviens
nocte ac die [(Luc. II)]
.
F. VI IDUS SEPTEMBRIS [(8 Sept. )] .
Natalis beatissimae Dei Genitricis Mariae perpetuae
Virginis, quam Spiritus sanctus custodivit, et electam
sanctificavit, ut ex illius utero nasceretur homo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.