PL 123, col. 202
De festivitatibus apostolorum (Auctor incertus), J. P. Migne · Martyrologium (Ado Viennensis), J. P. Migne
Deus altissimus. Ad quam missus est angelus
Gabriel a Domino in civitatem Galilaeae, cui nomen
Nazareth, cum esset desponsata viro Joseph de domo
David. Et ingressus angelus evangelizavit eam,
et dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta
tu inter mulieres [(Luc. I)]
. Ipsa autem ut vidit
eum, mota est introitu ejus, et erat cogitans quod
sic benedixisset eam. Et ait ei angelus: Ne timeas,
Maria, invenisti enim gratiam apud Deum: et ecce
concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen
ejus Jesum [(Ibid.)]
. Quae tanto nuntio clarificata, Spiritu
sancto fecundata, ab illo, qui de illa sumere
carnem dignatus est, prae hominibus sublimata manet
in aeternum, venerabiliter benedicta. Cujus dormitionem
XVIII Kalend. Septembr. omnis celebrat
Ecclesia: cujus et sacrum corpus non invenitur supra
terram: sic nec beati Moysi sepulcrum, quem
sacra Scriptura dicit a Domino sepultum. Tamen pia
mater Ecclesia, quae suis observationibus integerrima
fide fundata consistit, ejus venerabilem memoriam
sic festivam agit, ut pro conditione carnis eam migrasse
non dubitet. Ubi autem venerabile Spiritus
sancti templum illud, id est caro ipsius beatissimae
Virginis Mariae divino nutu et consilio occultatum
sit, magis elegit sobrietas Ecclesiae cum pietate nescire,
quam aliquid frivolum et apocryphum inde tenendo
docere. Sufficiunt enim ei ad sanctitatem et
vitam Virginis et Matris Domini commendandam
evangelistarum testimonia, nec de ea quaerere ultra
necessarium putat.
Eodem die apud Antiochiam Syriae, natalis sanctarum
virginum quadraginta, quae persecutione Deciana