PL 123, col. 599
Martyrologium 1 (Usuardus Sangermanensis), J. P. Migne
Domino regum piissimo CAROLO USUARDUS, indignus
sacerdos ac monachus, perennem in Christo
coronam.
Minime vestram latet celsitudinem, o sapientissime
princeps, qualiter monemur imitandis antiquorum
studiis, ut quidquid in gestis praecipue ecclesiastico
dogmati congruis minus perfectum inventum
fuerit, debeamus vel pro posse supplere, vel
certe suppleri obtare. Quae res pia quidem sollicitudine
(vestro, si recordamini, jussu dignanter admoto)
me ad hoc, etsi indignum, compulit, quatenus
sanctorum sacras atque anniversario recolendas
festivitates ex quibusdam praecedentium Patrum
Martyrologiis in quamdam colligerem unitatem.
Recolebamque in ipsis eorumdem solempnitatibus
quam multos propriae negligentiae excessus, quos
etiam purgari tali cupiebam officio. Praeterea et venerabilium
Hieronymi scilicet ac Bedae presbyterorum
piis, quamvis succinctis, super hoc provocabar
descriptis; quorum prior brevitati studens,
alter vero quamplures dies intactos relinquens,
Festivitates sanctorum apostolorum seu martyrum
antiqui Patres in venerationis mysterio celebrari
sanxerunt, vel ad excitandam imitationem, vel ut
meritis eorum consociemur, atque orationibus adjuvemur [(AUG, l. XX, contr. Faust., c. 21)] .
Ita tamen
ut nulli martyrum, sed ipsi Deo martyrum sacrificemus,
quamvis in memoriis martyrum constituamus
altaria. Nemo enim in locis sanctorum corporum
assistens altari aliquando dixit: Offerimus