PL 124, col. 1133
Vita S. Germani (Hericus Antissiodorensis), J. P. Migne
[ Belfort., tuam ubique ] sceptra paterna non modo
virtute, consilio prudentiaque regere; verum etiam
non minore studio ex intimis sapientiae speculis,
verae pulchritudinis colores ducere, hisque tempora,
perditis foedata moribus, informare; subinde in spes
optimas erigor, ejusque saepe numero, quae ante nos
dicta est, sententiae veritate repungor, felicem fore
rempublicam, si vel philosopharentur reges, vel philosophi
regnarent. Quanquam non insciens sim,
eam quae nunc respublica dicitur, usque adeo vitiorum
omnium proluvie obsolevisse [ al., insorduisse],
ut de ejus salute merito desperetur a pluribus, quod
nec virtute subigi, nec sapientia patitur moderari.
Multa sunt vestrae monumenta clementiae, multa
symbola pietatis: illud vel maxime vobis [ Belfort.,
tibi singulariter ubique ] aeternam parat memoriam,
quod famatissimi avi vestri Caroli studium erga immortales
disciplinas, non modo ex aequo repraesentatis;
verum etiam incomparabili fervore transcenditis:
dum quod ille sopitis eduxit cineribus, vos
fomento multiplici tum beneficiorum, tum auctoritatis
usquequaque provehitis; imo (ut sublimibus sublimia
conferam) ad sidera perurgetis. Ita vestra
tempestate ingenia hominum duplici nituntur adminiculo;
dum ad sapientiae abdita persequenda omnes
quidem exemplo allicitis; quosdam vero etiam praemiis
invitatis.
2.
Huc accedit illud veritatis inexpugnabile argumentum,
quo se vestra singularis prudentia contra
emergentes forte querimonias circumspecta satis ratione
tuetur: ne enim nostra inertia, quae suam
sponte amplectitur caecitatem, velum sibi excusationis
de ignorantia obduceret, neve de praeceptorum
inopia merito causaretur, id vobis singulare studium
effecistis, ut sicubi terrarum magistri florerent artium,
quarum principalem operam philosophia pollicetur,
hoc ad publicam eruditionem undecunque
vestra celsitudo conduceret, comitas attraheret,
dapsilitas provocaret. Luget hoc Graecia, novis invidiae
aculeis lacessita: quam sui quondam incolae jam
dudum cum Asianis opibus aspernantur, vestra potius
magnanimitate delectati, studiis allecti, liberalitate
confisi: dolet, inquam, se olim singulariter
mirabilem, ac mirabiliter singularem, a suis destitui:
dolet certe, sua illa privilegia (quod nunquam
hactenus verita est) ad climata nostra transferri.
Quid Hiberniam memorem, contempto pelagi discrimine,
pene totam cum grege philosophorum ad
littora nostra migrantem. Quorum quisquis peritior
est, ultro sibi indicit exsilium, ut Salomoni sapientissimo
famuletur ad votum.
3.
Itaque, Caesar invictissime, pene est, ut universus