PL 124, col. 1134

Vita S. Germani (Hericus Antissiodorensis), J. P. Migne

orbis novas in te struat controversias, novis adversum
te declamationibus invehatur: qui dum te
tuosque ornamentis sapientiae illustrare contendis,
cunctarum fere gentium scholas et studia sustulisti:
sublatis enim praeceptoribus, confine et consequens
est, facile omnium ingenia otio congelasse. Ita namque
spretis caeteris, in eam mundi partem, quam
vestra potestas complectitur, universa optimarum
artium studia confluxerunt; ut verisimile habeam,
jam dudum eas humanae perosas inertiae, terris penitus
excessisse, nisi vestrae integritatis amplitudine
tenerentur; in qua etiam unicum suae professionis
culmen ac fastigium (ut palam eminet) mirabiliter
collocarunt. Hinc est quod, cum sit perantiqua sententia,
silent leges inter arma; haec tamen, tam

belli quam pacis tempore, apud vos plurimum semper
obtinent dignitatis. Ita ut merito vocitetur schola
palatium: cujus apex, non minus scholaribus quam
militaribus consuescit quotidie disciplinis. Quidquid
igitur litterae possunt, quidquid assequuntur ingenia,
vobis debent; vobis, inquam, qui natus ad agendum
semper aliquid dignum viro, cum virtute praecellitis,
tum etiam sapientia refulgetis.
4.
Quorsum ista protulerim, illud in causa est:
divae memoriae Lotharium, vestrae filium majestatis,
annis puerum, mente philosophum, ingenue profiteor
animi indole et solertiae opibus (ut vobis uni
concedam) prae caeteris sui aevi mortalibus exstitisse
pretiosum. Is, quod vestra dispositione et Deo devotus,
et beato Germano ad educandum fuerat commendatus,

tantum devotionis in sanctum, tantum
ardoris in locum conceperat, ut vitam illius mors
livida nobis merito invidisse putetur. Cumque esset
divini puer ingenii, atque erga rerum notitiam
summe studiosus, contigit, eum in una dierum,
libri cujusdam abdita [ Cod. Lugdun. penita] perscrutantem,
geminas epistolas offendisse: in altera
earum, sanctissimus Aunarius, sextus post beatum
Germanum Autissiodori episcopus, Stephanum Africanum
presbyterum, ut vitam ejusdem sanctissimi
patris nostri Germani metrica ratione digereret,
precibus ambiebat: in altera idem Stephanus, praefato
se pariturum pontifici, ex rescripto significabat.
Quarum formam epistolarum hic quoque interseri

optimum factu judicavi; ut ratio regiis auribus insinuanda,
omnem ambiguitatis scrupulum valeat
eluctari.
5.
Epistola Aunarii episcopi ad Stephanum presbyterum
Africanum [ al., provinciae Africae]. « Dilectissimo
atque amantissimo, et internae mihi vinculo
charitatis connexo fratri Stephano presbytero, Aunarius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.