PL 124, col. 1135

Vita S. Germani (Hericus Antissiodorensis), J. P. Migne

gratia Dei episcopus, in Domino aeternam salutem.
« Tuae nobis doctrinae multis jam experimentis approbata
prudentia compulit nos quamdam tuis humeris
imperiosam superponere sarcinulam: sed
eam, quae tibi non sit oneri, sed honori: nec quae
deorsum iniquo pondere premat, sed quae potius
coelum usque sustollat. Cognitum tibi est, charissime
frater, quae sit humanarum mentium diversitas,
et quemadmodum studia in contraria non solum
inane vulgus, verum etiam universa scindatur nobilitas.
Et quidam quidem prosaico oblectantur stylo;
quidam autem numeris se rhythmisve ac cantibus
versuum delectari fatentur. Ergo ut omnium votis
occurrerem, et nullus suo desiderio fraudaretur,
placuit mihi, ut Vitas beatissimorum Professorum

quasdam pede libero describerem, quasdam vero
lege metrica impeditas digererem. Ob quam rem
obsecro unitam mihi tuae dilectionis amicitiam,
ut beatissimi Germani episcopi Vitam in versuum
qualitatem commutare non desistas: sancti vero
Amatoris prosaica modulatione describas: ut sectatores
apostolicae praedicationis effecti, omnibus omnia
efficiamur, et nulli quidquam debeamus, nisi ut invicem
diligamus. Individuam mihi charitatem vestram
divina custodiat pietas, venerabilis frater. »
6.
Rescriptum antefati presbyteri: « Domino beatissimo
et apostolicis infulis decorato, patri spiritali,
Aunario episcopo, Stephanus, omnium servorum
Christi famulus.
« Decursis litteris apostolatus vestri, quo sancti

desiderii ardor, summa alacritate pertendat, luce
clarius approbavi. Est igitur devotionis vestrae propositum,
virorum opinatissimorum Germani et Amatoris
floridae vitae nobiles actus describere. Sed ad
eos lepidissimi callis vestri dirigatur intentio, qui
possint virtutum lumina aequiperis affatibus inspicare.
Verum ego, cujus iners ingenium gemino rigore
torpescit, et lingua balbutiens faucium inter
raucidulos cursus squalido situ impedita, non loquitur,
sed stridet potius; quomodo potero divinitus
inspirata virorum sanctissimorum munera polito expedire
sermone; qui nec privata possum humano
casu confecta negotia explicare? Ridiculo (ni fallor)
inexplicabili ac ludibrio semet impedit, quisquis ultra
virium suarum possibilitatem onus assumit.

Nonne ferarum sectatores si minus captiosa industria
formaverit, audax temeritas pessumdabit?
Nunquam tiro victoriae monumenta parma depicta
gestabit, si eum docta veterani exempla non instruxerint.
Nunquam etiam aeris patulum iter tutus
ales resecabit, cui praevia dux penniger mater non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.