PL 124, col. 1154

Vita S. Germani (Hericus Antissiodorensis), J. P. Migne

41.
Inceptis placido flamine] cursibus
Aspira, et faciles suggere dactylos,
Spondeosque morosos:
Namque haec copula gratior.
At non sufficiunt verba fluentia,
Ni sit materies splendida carminis,
Utrumque approbat usus,
Et nos utraque poscimus:
Quanquam tanta sit haec, tamque perefflua;
Ut sensus merito mensque perhorreat
Tantae scrupea molis,
Atque intacta cacumina:
Nonnullas operas postulat attamen,
In littus fluvium cogere turgidum,
Campos cum per apertos
Sese latius explicat,
O nostri validae pontificis cruces!
Quis non sufficiunt verba, manus quoque:
Nedum cuique ferendas
Ullo foedere dixerim.
His figam calamum, te tamen auspice,
Pro quo cuncta quidem pertulit aspera,
Nec bis, nec semel ille;
Sed, quam vita, morosior.
LIBER SECUNDUS.
CAPUT PRIMUM. S. Amatoris obitus; successio S. Germani; et initium vitae austerissimae.
Germanum ingeminat, Germanum ad sidera jactat,
Quaque feras oculos, quaque aurem ducere tentes,
Omnia Germanum. Tanta est concordia vocum.
43. Multa renitenti, seque abjurare paranti,
Civile instituunt Primati inferre duellum;
Statque animis incoepta sequi, nec ducere quoquam
Proposita de sorte pedem. Quid victa potestas,
Quid contra niti populorum millia possit?
Quin moremque gerat, superaque ab sede profectam
Instantis norit causam prodisse negoti.
44. Si quos praeterea pro se fortasse pararat
Patronos obices; rerum mox cardine verso,
Sensit in adversas animum deponere partes;
Expertus, qua velle Dei est, huc caetera flecti.
45. Sumptus honos, non sponte licet, factusque sacerdos,
Si quid erat luteum, prudens convertit in aurum;
Augmentoque gradus virtutum copia fluxit.
Labentis linquuntur opes et munia regni,
Lucraque cum pompis, et quidquid labile, lapsum,
Lapsurumve putes, mens est ea pendere flocci.
Quin et paupertas opibus praelata caducis,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.