PL 124, col. 1155
Vita S. Germani (Hericus Antissiodorensis), J. P. Migne
Quidquid ad humanos licito contraxerat usus,
Spe melior aridis large [ B., manu larga] transfundit egenis,
Instanti contenta die, nec crastina curans.
Uxor, ad amplexus tantum fidissima castos
Hac subjecta tenus, sortem est in versa sororis,
Coelestem caelebs sancto cum conjuge vitam
In reliquum ductura diem. Mutatio celsi
Haec fuit illa Dei; confectum est munere cujus,
Si quando laevam sana quis mente perosus,
Pronior in dextram valido conamine fertur.
46. Ardua currenti moles in carmine surgit,
Pondere torva suo; quod non est tempore visa,
Non audita rudi; perque hoc incognita cunctis,
Credita non cunctis, tentata est denique paucis.
Spiritus alme, veni; quaque id virtute dedisti
Quo posset fieri, da nunc quoque posse profari.
Factus apostolici compos, et compar [ B., compar et compos] honoris,
Duxit apostolicam factis et nomine vitam:
Indixitque suae mox ardua praelia carni,
Aeternasque cruces animi commenta ferocis.
47. Ex qua namque die dici concepit et esse
Forte sacer, tanta carnem impietate subegit,
Os ut ab omnimodis exin secluserit escis,
Quis avidum affectant humana inventa saporem:
Non usum Cereris, non usum denique Bacchi
Jam tum vel labiis passus contingere summis;
Non oleum, non ille cibis insumpsit acetum,
Quo sine nulla placent, exstant lautissima quanquam:
Praesiccis dapibus salis adjumenta negavit.
48. Festa dies ferias si quando indixerat orbi,
Induto carnem nitida de Virgine Verbo,
Vel cum tartareo victor redivivus ab orco
Extulit humanae secum vexilla salutis,
Singula solemnis pro relligione diei
Indulsisse ferunt expensis pocula parcis:
Vina sed irriguis undantius obruta lymphis,
Nativum abnuerant, nec jam modo vina, saporem.
49. Corpus inane cibo sustentaturus inerti,
Davidis memor ille boni, cui carmina curae,
Libavit primo cineres; sic hordea sumpsit.
Is modo panis erat: factum sumpsisse reatus
Alterius manibus, si non hunc impiger ipse
Excuteret moleretque suis; referre peritus,
Externo, an proprio victum sudore pararet,
Quodque foret manuum felix probitate suarum.
Temperius sumpsisse cibum fortasse voluptas
Qualemcunque foret; praeceps cum linqueret arva
Phoebus, in Hesperias occasu pronior undas,
Persiccis dapibus certam praescripserat horam.
Ad medium hebdomadis quoties duravit inanis?
Saepius in septem traxit jejunia noctes.
50. Qua tulit aestivos anni pro parte calores,
Hac tulit et rigidas ipsa cum veste pruinas.