PL 125, col. 56

Epistola (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne · Praefatio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

quinto, unde notam nobis quasi tacite et e latere
impegerunt, quod in Gothescalci scriptis invenimus
postquam capitula quatuor saepe memorata excerpsimus,
et quid inde sentiamus, Domino inspirante,
dicemus. Et sic tandem subjiciemus illa decem et
sex capitula pro quibus de Scotorum pultibus confratres
nostri, sine culpa nostra, in hac duntaxat
causa nos pascere decreverunt, et quid de eisdem
capitulis sentiamus, ex catholicorum Patrum sensibus
ostendemus.

apud Bonoilum transcripsimus, et post reversionem
de tumultu Brionensi, quodam offerente
clerico, ex scrinio Ebonis, sicut ipse dixerat, venerabilis
Gratianopolitani episcopi accepimus, integrum
hic ponere dignum duximus, quia et constructione
et sensus veritate caute incedit, exceptis
duobus locis, in quibus eum ita dixisse non credimus
sicut in eo scripto invenimus quem de scrinio
venerabilis Ebonis accepimus, cum in aliis sic catholice
dixerit, sicut patebit legentibus: maxime
quia in eodem scripto, quem per manus praefati Heriboldi,
sicut ad se a praedicto Floro transmissum
accepimus, aliter invenerimus quam in isto quem
postea accepimus, reperiamus. Qua de re immutatum
ab aliquo suspicamur. Quae loca, antequam

sermonem illum scribere adoriamur, specialiter designare
curabimus. Ubi enim dicit: « Sed quos praescivit
et praevidit malos atque impios futuros proprio
vitio, ipse eos praedestinavit ad aeternam damnationem
justo judicio; » in illa rotula scriptum habetur
quam de Heriboldo accepimus: « Sed quia eos
praescivit et praevidit malos atque impios futuros
proprio vitio, praedestinavit ad aeternam damnationem,
qua ipsi punirentur justo judicio. » Et in
eo loco ubi scriptum est: « Non enim ille aliquem
praedestinavit ut malus esset, sed vere omnem malum
praedestinavit ut impunitus non esset; » invenimus
in rotula quam a praedicto Heriboldo accepimus:
« Sed vere praedestinavit poenam, ut omnis
malus impunitus non esset. » Quod in sequentibus

ipse demonstrat dicens: « Poenam eorum et praescisse,
quia Deus est, et praedestinasse, quia justus
est. » Caetera catholici lectoris judicio derelinquimus.
Sed idcirco hunc sermonem ex integro ponere
necessarium duximus, quia ex eo confictor in
proximo subsequentium capitulorum duo capitula
de praescientia et praedestinatione, confuso et praepostero
ordine, ac sensu falsissimo, in secundo capitulo
studuit compilare, sicut qui hunc et illa legerit
aperte intelliget.
Sermo Flori de Praedestinatione, sicut est de Ebonis scrinio sumptus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.