PL 125, col. 623
De divortio Lotharii et Tetbergae (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne
Cur ad omnes generaliter scribat, et de interrogationibus
ad se missis quae scribendi occasionem dederunt.
Dominis regibus gloriosis, et venerandis consacerdotibus
nostris, ac cunctis in sinu catholicae Ecclesiae
collocatis, HINCMARUS, nomine, non merito,
Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, una
cum collegis dominis et fratribus meis Rhemorum
dioeceseos venerandis episcopis.
De omnibus dubiis vel obscuris quae ad rectae fidei
tenorem vel pietatis dogmata pertinent, sancta Romana
Ecclesia, ut omnium Ecclesiarum mater et
magistra, nutrix ac doctrix, est consulenda, et ejus
salubria monita sunt tenenda, maxime ab his qui
in illis regionibus habitant in quibus divina gratia
per ejus praedicationem omnes in fide genuit, et catholico
lacte nutrivit quos ad vitam praeordinavit
aeternam. Unde quoniam, sicut beatus Innocentius
ad Decentium Eugubinum scribit episcopum [(epist.
29, in princip.)] , « manifestum est in omnem Italiam,
Gallias, Hispanias, Africam atque Siciliam, insulasque
interjacentes, nullum instituisse Ecclesias, nisi
eos quos venerabilis Petrus aut ejus successores
constituerint sacerdotes, oportet eos hoc sequi quod
Ecclesia Romana custodit, a qua eos principium accepisse
non dubium est, ne dum peregrinis assertionibus
student, caput institutionum videantur amittere. »
Sed et quia, ut beatus Coelestinus, ejusdem
primae sedis epicopus, ad Venerium et caeteros Gallicanos
dicit episcopos [(epist. 8)] : « Non est agentium
causa solorum, quando universalis Ecclesia
quacunque 562 novitate pulsatur; » et ad Nestorium
Constantinopolitanum scribens [(epist. 5, in fine)] decernit
« quod omnes debeant nosse quod agitur
quoties omnium causa tractatur, ad omnes vox nostrae
humilitatis emittitur, » quia licet de rege et
regina, viro scilicet et uxore, qui secundum sacram
auctoritatem jam non sunt duo, sed una caro, tractetur,
de causa omnium generaliter agitur, quae sacramentum
magnum a divino Apostolo in Christo
et in Ecclesia appellatur [(Ephes. V, 32)] , in quibus
salus universorum consistere creditur. De Christo
enim Petrus apostolus protestatur: Quia non est nomen
sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos
salvos fieri [(Act. IV, 12)]
; et sicut in diluvio omnes
perierunt quos non arca continuit, ita nemo salvari
potest qui fide recta et bonis operibus in unitate
sanctae Ecclesiae non permanserit.
Sed et hac spiritali ratione praelata, de tam eminentissimi
nominis dignitate et talibus personis causa
non exigua ventilatur, ut reges terrae, et omnes populi
principes, et omnes judices terrae, juvenes et
virgines, senes cum junioribus, in hac intendere
debeant, et judicii veritatem, et sacerdotalem consensum,
et regiae mansuetudinis, patientiae et dilectionis