PL 125, col. 64

Praefatio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

et pretii copiositatem, sed ad infidelium,
et ad non credentium ea fide quae per dilectionem
operatur, respicit partem: quia poculum humanae
salutis, quod confectum est infirmitate nostra et
virtute divina, habet quidem in se ut omnibus prosit,
sed si non bibitur, non medetur.
Sequitur epistola Prudentii Tricassinae civitatis episcopi,
quae in processu operis sequentis saepe commemoratur,
et a catholicorum fide atque doctrina
discordare monstratur.
Patri venerabili et caeteris patribus fratribusque
sincerissime diligendis, atque coepiscopis reverendis,
Prudentius aeternam in Domino salutem. Quantum
ad meritum peccatorum meorum spectat, justissimo
Dei judicio, quantum vero ad indebitas atque
indeficientes ejus misericordias pertinere dignoscitur,
misericordissimo ipsius munere, infirmitatibus
pene omnibus notis depressus, sancto desiderabilique
vestro conventui adesse prohibeor. Quod autem

possum, praesentibus litteris, atque legato nostrae
Ecclesiae presbytero Arnoldo, mei consensus praesentiam
eotenus, exhibeo, ut is qui ordinandus est,
si apostolicae sedis omnibus institutis, et beatorum
patrum Innocentii, Zosimi, Bonifacii, Sixti, Leonis,
Gelasii, Coelestinii, Gregorii, Hilarii, Ambrosii, Augustini,
Isidori, Primasii, Fulgentii, Hieronymi, Casiodori,
Bedae aliorumque adaeque catholicorum atque
orthodoxorum virorum scriptis et dictis, ac
specialiter super quatuor capitulis, quibus omnis Ecclesia
catholica adversus Pelagium ejusque haereseos
sequaces pugnavit ac vicit, atque ad posterorum
memoriam litteris auctoritate et veritate plenissimis
mandavit, confitendo subscribere, et subscribendo
confiteri voluerit, ejus me ordinationi consentaneum
esse profitear: sin alias, prorsus neque
assentior, neque fidelibus Christi assentiendum
suadeo. Capitulorum vero quatuor praemissorum
seriem, quamvis vestram prudentiam multo vivacius

quam meam extremitatem compertam esse non
dubitem, necessario tamen breviter adnectendam
judicavi, ut facilius quid sentiam, cui veritati consentiam,
vestra beatitas recognoscat: videlicet ut
liberum arbitrium, in Adam merito inobedientiae
amissum, ita nobis per Dominum nostrum Jesum Christum
redditum atque liberatum confiteatur, interim
in spe, postmodum autem in re, sicut dicit Apostolus: Spe enim salvi facti sumus
[(Rom. VIII, 24)]
, ut tamen
semper ad omne opus bonum Dei omnipotentis gratia
indigeamus, sive cogitandum, sive inchoandum,
operandum ac perseveranter consummandum, et
sine ipsa nihil boni nos posse ullatenus aut cogitare,
aut velle, aut operari sciamus. Secundo, ut Dei omnipotentis
altissimo secretoque consilio credat atque
fateatur quosdam Dei gratuita misericordia ante
omnia saecula praedestinatos ad vitam, quosdam imperscrutabili
justitia praedestinatos ad poenam, ut
id videlicet, sive in salvandis, sive in damnandis

praedestinavit, quod se praescierat esse judicando
facturum, dicente propheta: Qui fecit quae futura
sunt. Tertio, ut credat et confiteatur cum omnibus
catholicis, sanguinem Domini nostri Jesu Christi
pro omnibus hominibus ex toto mundo in eum credentibus
fusum; non autem pro illis qui nunquam
in eum crediderunt, nec hodieque credunt, nunquam
nec credituri sunt, dicente ipso Domino: Venit
enim filius hominis non ministrari, sed ministrare, et
dare animam suam in redemptionem pro multis [(Matth.
XXI, 28)]
. Quarto ut credat atque confiteatur, Deum
omnipotentem omnes quoscunque vult salvare, et
neminem posse salvari ullatenus, nisi quem ipse
salvaverit; omnes autem salvari quoscunque ipse
salvare voluerit: ac per hoc quicunque non salvantur,
penitus non esse voluntatis illius ut salventur,
dicente Propheta: Omnia quaecunque voluit Dominus
fecit, in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis [(Psal. CXXXIV, 6)]
.
Et licet quaedam sint alia, quibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.